CAPUT XXIV. Primus homo non insipiens creatus est, sed sapientiae capax. Stultitia quid.

71. Quapropter ipse primus homo qualis factus sit, magis quaerendum est, quam quomodo ejus posteritas propagata sit. Multum enim sibi videntur acute proponere quaestionem qui dicunt: Si sapiens factus est primus homo, cur seductus est? si autem stultus factus est, quomodo non est Deus auctor vitiorum, cum sit stultitia maximum vitium? Quasi vero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem, quae nec stultitia, nec sapientia dici possit. Tunc enim homo incipit aut stultus esse aut sapiens, ut alterum horum necessario appelletur, cum jam posset, nisi negligeret, habere sapientiam, ut vitiosae stultitiae sit voluntas rea. Non enim quisquam ita desipit, ut stultum appellet infantem, quamvis sit absurdior si velit appellare sapientem. Ut ergo infans nec stultus nec sapiens dici potest, quamvis jam homo sit; ex quo apparet naturam hominis recipere aliquid medium, quod neque stultitiam, neque sapientiam recte vocaveris: ita etiam si quisquam tali affectione animatus esset, qualem habent illi qui per negligentiam sapientia carent, nemo eum stultum recte diceret quem non vitio, sed natura talem videret. Est enim stultitia, rerum appetendarum et vitandarum non quaelibet, sed vitiosa ignorantia. Unde neque animal irrationale stultum dicimus, quia non accepit ut sapiens esse posset. Appellamus tamen plerumque ex similitudine aliquid non proprie. Nam et caecitas cum maximum vitium sit oculorum, non tamen in catulis nascentibus vitium est, nec proprie caecitas dici potest.

72. Si ergo ita factus est homo, ut quamvis sapiens nondum esset, praeceptum tamen posset accipere, cui utique obtemperare deberet; nec illud jam mirum est, quod seduci potuit; nec illud injustum, quod praecepto non obtemperans poenas luit; nec Creator ejus auctor vitiorum est, quia non habere sapientiam, nondum erat vitium hominis, si nondum ut habere posset, acceperat. Sed tamen habebat aliquid quo si bene uti vellet, ad id quod non habebat ascenderet. Aliud est enim esse rationalem, aliud esse sapientem. Ratione fit quisque praecepti capax, cui fidem debet, ut quod praecipitur, faciat. Sicut autem natura rationis praeceptum capit, sic praecepti observatio sapientiam. Quod est autem natura ad capiendum praeceptum, hoc est voluntas ad observandum. Et sicut rationalis natura tanquam meritum est praecepti accipiendi, sic praecepti observatio meritum est accipiendae sapientiae. Ex quo autem incipit homo praecepti esse capax, ex illo incipit posse peccare. Duobus autem modis peccat antequam fiat sapiens; si aut se non accommodet ad accipiendum praeceptum, aut cum acceperit non observet. Sapiens autem peccat, si se averterit a sapientia. Sicut enim praeceptum non est ab illo cui praecipitur, sed ab illo qui praecipit; sic et sapientia non est ab illo qui illuminatur, sed ab illo qui illuminat. Quid ergo est unde non laudandus sit hominis Creator? Bonum est enim aliquod homo, et melius quam pecus, ex eo quod praecepti capax. Et hoc melius, cum praeceptum jam cepit. Rursus, hoc melius, cum praecepto paruit. Et his omnibus melius, cum aeterno lumine sapientiae beatus est. Peccatum autem malum est in negligentia vel ad capiendum praeceptum, vel ad observandum, vel ad custodiendam contemplationem sapientiae. Ex quo intelligitur, etiamsi sapiens primus homo factus est , potuisse tamen seduci. Quod peccatum cum esset in libero arbitrio, justa, divina lege, poena consecuta est . Ita dicit etiam apostolus Paulus: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Superbia enim avertit a sapientia: aversionem autem stultitia consequitur. Stultitia quippe caecitas quaedam est, sicut idem dicit: Et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 22, 21). Unde autem haec obscuratio, nisi ex aversione a lumine sapientiae? unde autem haec aversio, nisi dum ille cui bonum est Deus, sibi ipse vult esse bonum suum, sicuti sibi est Deus? Itaque, Ad meipsum, inquit, conturbata est anima mea (Psal. XLI, 7): et, Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5).

73. Turbat autem considerantes, quod ita quaerunt: Stultitiane primus homo recessit a Deo? an recedendo stultus factus est? Quia si responderis eum stultitia recessisse a sapientia, videbitur stultus fuisse antequam recederet a sapientia, ut stultitia illi causa esset recedendi. Item si responderis eum recedendo stultum esse factum, quaerunt utrum stulte, an sapienter fecerit quod recessit. Si enim sapienter fecit, recte fecit, nihilque peccavit: si stulte, jam erat, inquiunt, in eo stultitia, qua factum est ut recederet. Non enim stulte aliquid sine stultitia facere poterat. Ex quo apparet esse quiddam medium, quo ad stultitiam a sapientia transitur, quod neque stulte, neque sapienter factum dici potest, quod ab hominibus in hac vita constitutis non nisi ex contrario datur intelligi. Sicut enim nullus mortalium fit sapiens, nisi ab stultitia in sapientiam transeat; ipse autem transitus si stulte fit, non utique bene fit, quod dementissimum est dicere; si autem sapienter fit, jam erat sapientia in homine antequam transisset ad sapientiam, quod nihilominus absurdum est; ex quo intelligitur esse medium, quod neutrum dici possit: ita et ex arce sapientiae, ut ad stultitiam primus homo transiret, nec stultus, nec sapiens transitus ille fuit. Velut in somno et vigiliis, neque id est dormire quod obdormiscere, neque id est vigilare quod expergisci, sed transitus quidam ex altero in alterum. Verum hoc interest, quod sine voluntate plerumque ista fiunt: illa autem nunquam nisi per voluntatem; unde justissimae retributiones consequuntur.