|
74. Sed quia voluntatem non allicit ad faciendum quodlibet, nisi
aliquod visum; quid autem quisque vel sumat vel respuat, est in
potestate, sed quo viso tangatur, nulla potestas est: fatendum est et
ex superioribus et ex inferioribus visis animum tangi ut rationalis
substantia ex utroque sumat quod voluerit, et ex merito sumendi vel
miseria vel beatitas subsequatur. Velut in paradiso visum ex
superioribus, praeceptum Dei; visum ex inferioribus, suggestio
serpentis. Nam neque quid sibi praeciperetur a Domino, neque quid a
serpente suggereretur, fuit in hominis potestate. Quam sit autem
liberum et ab omnibus difficultatis vinculis expeditum, in ipsa
sapientiae sanitate constituto, non cedere visis inferioris
illecebrae, vel hinc intelligi potest, quod etiam stulti ea superant
ad sapientiam transituri, etiam cum molestia carendi perniciosarum
consuetudinum pestilentiosa dulcedine.
75. Quaeri autem hoc loco potest, si homini praesto fuerunt ex
utraque parte visa, unum ex praecepto Dei, alterum ex suggestione
serpentis; unde ipsi diabolo suggestum sit appetendae impietatis
consilium, quo de sublimibus sedibus laberetur. Si enim nullo viso
tangeretur, non eligeret facere quod fecit: nam si non ei aliquid
venisset in mentem, nullo modo intentionem convertisset in nefas.
Unde igitur venit in mentem, quidquid illud est quod venit in mentem,
ut ea moliretur quibus ex bono angelo diabolus fieret? Qui enim vult,
profecto aliquid vult: quod nisi aut extrinsecus per sensum corporis
admoneatur, aut occultis modis in mentem veniat, velle non potest.
Discernenda igitur sunt genera visorum, quorum unum est quod
proficiscitur a voluntate suadentis, quale illud est diaboli, cui homo
consentiendo peccavit; alterum a subjacentibus rebus vel intentioni
animi, vel sensibus corporis. Intentioni animi subjacet, excepta
incommutabilitate Trinitatis, quae quidem non subjacet, sed eminet
potius; subjacet ergo intentioni animi prius ipse animus, unde nos
etiam vivere sentimus: deinde corpus quod administrat; unde ad
quodlibet operandum, membrum quod opus est, cum opus est movet.
Subjacent autem sensibus corporis quaecumque corporea.
76. Ut autem in contemplatione summae sapientiae (quae utique
animus non est; nam incommutabilis est), etiam seipsum, qui est
commutabilis, animus intueatur, et sibi ipse quodammodo veniat in
mentem, non fit nisi differentia qua non est quod Deus, et tamen
aliquid est quod possit placere post Deum. Melior est autem cum
obliviscitur sui prae charitate incommutabilis Dei, vel seipsum
penitus in illius comparatione contemnit. Si autem tanquam obvius
placet sibi ad perverse imitandum Deum, ut potestate sua frui velit,
tanto fit minor, quanto se cupit esse majorem. Et hoc est, Initium
omnis peccati superbia; et, Initium superbiae hominis apostatare a
Deo (Eccli. X, 15, 14). Superbiae autem diaboli accessit
malevolentissima invidia, ut hanc superbiam homini persuaderet, per
quam sentiebat se esse damnatum. Unde factum est ut poena hominem
susciperet emendatoria potius quam interfectoria, ut cui se diabolus ad
imitationem superbiae praebuerat, ei se Dominus ad imitationem
humilitatis praeberet, per quem nobis aeterna vita promittitur: ut
praerogato nobis Christi sanguine, post labores miseriasque
ineffabiles tanta charitate liberatori nostro adhaereamus, et tanta
ejus in eum claritate rapiamur, ut nulla nos visa ex inferioribus a
conspectu superiore detorqueant; quanquam et si aliquid huic intentioni
nostrae suggereretur ab appetitu inferiorum, sempiterna nos diaboli
damnatio cruciatusque revocarent.
77. Tanta est autem pulchritudo justitiae, tanta jucunditas lucis
aeternae, hoc est incommutabilis veritatis atque sapientiae, ut
etiamsi non liceret amplius in ea manere quam unius diei mora, propter
hoc solum innumerabiles anni hujus vitae pleni deliciis et
circumfluentia temporalium bonorum recte meritoque contemnerentur. Non
enim falso aut parvo affectu dictum est: Quoniam melior est dies unus
in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11).
Quanquam et alio sensu possit intelligi, ut millia dierum in temporis
mutabilitate intelligantur; unius autem diei nomine incommutabilitas
aeternitatis vocetur. Nescio me aliquid praetermisisse quod ex nostra
responsione, quantum Dominus praebere dignatus est, tuis
interrogationibus desit: quanquam et si tibi aliquid occurrit, modus
libri nos jam finem facere, et ab hac disputatione requiescere
aliquando compellit.
|
|