|
4. Quae cum ita sint, ineffabiliter me movet, quomodo fieri possit
ut et Deus praescius sit omnium futurorum, et nos nulla necessitate
peccemus. Quisquis enim dixerit aliter evenire posse aliquid quam
Deus ante praescivit, praescientiam Dei destruere insanissima
impietate molitur. Quapropter, si praescivit Deus peccaturum esse
primum hominem, quod necesse est concedat mihi quisquis mecum omnium
futurorum praescium fatetur Deum; si ergo ita est, non dico non eum
faceret, bonum enim fecit, nec obesse quidquam Deo posset peccatum
ejus quem bonum ipse fecit: imo in quo faciendo bonitatem suam
ostenderat, ostendit etiam in puniendo justitiam, et in liberando
misericordiam: non itaque dico, non eum faceret; sed hoc dico,
quoniam peccaturum esse praesciverat, necesse erat id fieri, quod
futurum esse praesciebat Deus. Quomodo est igitur voluntas libera ubi
tam inevitabilis apparet necessitas?
5. A. Pulsasti vehementer: misericordia Dei adsit, aperiatque
pulsantibus . Verumtamen maximam partem hominum ista quaestione
torqueri non ob aliud crediderim, nisi quia non pie quaerunt,
velocioresque sunt ad excusationem, quam ad confessionem peccatorum
suorum. Alii enim nullam divinam providentiam praeesse rebus humanis
libenter opinantur, dumque fortuitis committunt casibus et animos et
corpora sua, tradunt se feriendos et dilaniandos libidinibus, divina
judicia negantes, humana fallentes, eos a quibus accusantur, fortunae
patrocinio propulsare se putant; quam tamen caecam effingere ac pingere
consueverunt, ut aut meliores ea sint a qua se regi arbitrantur, aut
se quoque cum eadem caecitate et sentire ista fateantur et dicere. Nec
enim talibus absurde etiam conceditur casibus eos agere omnia, quando
agendo cadunt. Sed adversus hanc opinionem plenam stultissimi ac
dementissimi erroris, satis, ut arbitror, secunda nostra
sermoncinatione dissertum est. Alii vero quanquam negare non audeant
praesidere humanae vitae providentiam Dei, malunt tamen eam vel
infirmam, vel injustam, vel malam nefario errore credere, quam sua
peccata pietate supplici confiteri. Qui omnes si persuaderi sibi
paterentur, ut cum de optimo et justissimo et potentissimo cogitant,
bonitatem et justitiam et potentiam Dei longe majorem superioremque
esse crederent, quam quidquid cogitatione concipiunt; considerantesque
semetipsos, gratias Deo se debere intelligerent, etiamsi aliquid
inferius eos voluisset esse quam sunt, omnibusque ossibus et medullis
conscientiae suae clamarent: Ego dixi, Domine, miserere mei, cura
animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5): ita certis
itineribus divinae misericordiae in sapientiam ducerentur, ut neque
inventis rebus inflati, neque non inventis turbulenti, et cognoscendo
instructiores fierent ad videndum , et ad quaerendum ignorando
mitiores. Tibi vero cui jam hoc persuasum esse non dubito, vide quam
facile de tam magna quaestione respondeam, cum mihi prior interroganti
pauca responderis.
|
|