CAPUT III. Dei praescientia non efficit ut non libera voluntate peccemus.

6. Certe enim hoc te movet, et hoc miraris, quomodo non sint contraria et repugnantia, ut et Deus praescius sit omnium futurorum, et nos non necessitate, sed voluntate peccemus. Si enim praescius est Deus, inquis, peccaturum esse hominem, necesse est ut peccet: si autem necesse est, non ergo est in peccando voluntatis arbitrium, sed potius inevitabilis et fixa necessitas. Qua ratiocinatione hoc videlicet ne conficiatur times, ut aut Deus futurorum omnium praescius impie negetur, aut si hoc negare non possumus, fateamur non voluntate, sed necessitate peccari: an aliquid aliud te movet? E. Nihil interim aliud. A. Res ergo universas quarum Deus est praescius, non voluntate sed necessitate fieri putas. E. Omnino ita puto. A. Expergiscere tandem, teque ipsum paululum intuere, et dic mihi, si potes, qualem sis habiturus cras voluntatem, utrum peccandi, an recte faciendi. E. Nescio. A. Quid? Deum itidem nescire hoc putas? E. Nullo modo id putaverim. A. Si ergo voluntatem tuam crastinam novit, et omnium hominum, sive qui sunt, sive qui futuri sunt, futuras praevidet voluntates, multo magis praevidet quid de justis impiisque facturus sit. E. Prorsus si meorum operum praescium Deum dico, multo fidentius eum dixerim praescire opera sua, et quid sit facturus certissime praevidere. A. Nonne igitur caves ne tibi dicatur, etiam ipsum quaecumque facturus est, non voluntate sed necessitate facturum, si omnia quorum Deus praescius est, necessitate fiunt, non voluntate? E. Ego cum dicerem necessitate universa fieri quae Deus futura praescivit, ea sola intuebar quae in creatura ejus fiunt, non autem quae in ipso: non enim ea fiunt, sed sunt sempiterna. A. Nihil ergo in sua creatura operatur Deus. E. Jam semel statuit quemadmodum feratur ordo ejus universitatis quam condidit; neque enim aliquid nova voluntate administrat. A. Numquid neminem beatum facit? E. Facit vero. A. Tunc utique facit, quando ille fit. E. Ita est. A. Si igitur, verbi gratia, post annum beatus futurus es, post annum te beatum facturus est. E. Etiam. A. Jam ergo praescit hodie quod post annum facturus est. E. Semper hoc praescivit: nunc quoque hoc eum praescire consentio, si est ita futurum.

7. A. Dic, quaeso, num tu creatura ejus non es, aut tua beatitudo non in te fiet? E. Imo et creatura ejus sum, et in me fiet quod beatus ero. A. Non ergo voluntate sed necessitate in te fiet beatitudo tua Deo faciente. E. Voluntas illius mihi est necessitas. A. Tu itaque invitus beatus eris. E. Mihi si esset potestas ut essem beatus , jam profecto essem: volo enim etiam nunc, et non sum, quia non ego, sed ille me beatum facit. A. Optime de te veritas clamat. Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod cum volumus facimus. Quapropter nihil tam in nostra potestate, quam ipsa voluntas est. Ea enim prorsus nullo intervallo, mox ut volumus praesto est . Et ideo recte possumus dicere, Non voluntate senescimus , sed necessitate; aut, non voluntate morimur, sed necessitate; et si quid aliud hujusmodi: non voluntate autem volumus, quis vel delirus audeat dicere? Quamobrem, quamvis praesciat Deus nostras voluntates futuras, non ex eo tamen conficitur ut non voluntate aliquid velimus. Nam et de beatitudine quod dixisti, non abs teipso beatum fieri, ita dixisti, quasi hoc ego negaverim: sed dico, cum futurus es beatus, non te invitum, sed volentem futurum. Cum igitur praescius Deus sit futurae beatitudinis tuae, nec aliter aliquid fieri possit quam ille praescivit, alioquin nulla praescientia est; non tamen ex eo cogimur sentire, quod absurdissimum est et longe a veritate seclusum, non te volentem beatum futurum. Sicut autem voluntatem beatitudinis, cum esse coeperis beatus, non tibi aufert praescientia Dei, quae hodieque de tua futura beatitudine certa est: sic etiam voluntas culpabilis, si qua in te futura est, non propterea voluntas non erit, quoniam Deus eam futuram esse praescivit.

8. Attende enim, quaeso, quanta caecitate dicatur, Si praescivit Deus futuram voluntatem meam, quoniam nihil aliter potest fieri quam praescivit, necesse est ut velim quod ille praescivit: si autem necesse est, non jam voluntate, sed necessitate id me velle fatendum est. O stultitiam singularem! Quomodo ergo non potest aliud fieri quam praescivit Deus, si voluntas non erit, quam voluntatem futuram ille praesciverit? Omitto illud aeque monstruosum, quod paulo ante dixi eumdem hominem dicere, Necesse est ut ita velim, qui necessitate supposita auferre nititur voluntatem . Si enim necesse est ut velit, unde volet cum voluntas non erit? Quod si non hoc modo dixerit, sed dixerit se, quia necesse est ut velit, ipsam voluntatem in potestate non habere; occurretur ex eo quod ipse dixisti, cum quaererem utrum invitus beatus futurus sis: respondisti enim quod jam esses beatus, si potestas esset in te; velle enim te, sed nondum posse dixisti. Ubi ego subjeci de te clamasse veritatem: non enim negare possumus habere nos potestatem, nisi dum nobis non adest quod volumus; dum autem volumus, si voluntas ipsa deest nobis, non utique volumus. Quod si fieri non potest ut dum volumus non velimus, adest utique voluntas volentibus; nec aliud quidquam est in potestate, nisi quod volentibus adest. Voluntas igitur nostra nec voluntas esset, nisi esset in nostra potestate. Porro, quia est in potestate, libera est nobis. Non enim est nobis liberum, quod in potestate non habemus, aut potest non esse quod habemus. Ita fit ut et Deum non negemus esse praescium omnium futurorum, et nos tamen velimus quod volumus. Cum enim sit praescius voluntatis nostrae, cujus est praescius ipsa erit. Voluntas ergo erit, quia voluntatis est praescius. Nec voluntas esse poterit, si in potestate non erit. Ergo et potestatis est praescius. Non igitur per ejus praescientiam mihi potestas adimitur, quae propterea mihi certior aderit, quia ille cujus praescientia non fallitur, adfuturam mihi esse praescivit. E. Ecce jam non nego ita necesse esse fieri quaecumque praescivit Deus, et ita eum peccata nostra praescire, ut maneat tamen nobis voluntas libera, atque in nostra posita potestate.