|
12. Jam illud quod tertio loco posuisti, quomodo non Creatori
deputandum sit quidquid in ejus creatura fieri necesse est; regula illa
pietatis facile commonebit , quam meminisse nos convenit, gratiarum
actionem nos debere Creatori nostro. Cujus profecto largissima
bonitas justissime laudaretur, etiamsi aliquo inferiore creaturae gradu
nos condidisset. Quamvis enim anima nostra peccatis tabefacta sit,
sublimior est tamen et melior, quam si in hanc lucem visibilem
verteretur. Et vides profecto de hujus lucis eminentia, quantum
laudent animae Deum etiam corporis sensibus deditae. Quapropter non
te jam moveat, quod vituperantur animae peccatrices, ut dicas in corde
tuo melius fuisse si non essent. In sui enim comparatione
vituperantur, dum cogitatur quales essent, si peccare noluissent.
Institutor tamen earum Deus praeclarissime pro humana facultate
laudandus est, non solum quoniam peccantes eas juste ordinat, sed
etiam quia tales instituit, ut etiam peccatis sordidatae, nullo modo
lucis corporalis dignitate superentur, de qua tamen jure laudatur.
13. Illud quoque moneo caveas, ne forte non dicas quidem melius
fuisse ut non essent, sed dicas aliter fieri eas debuisse. Quidquid
enim tibi vera ratione melius occurrerit, scias fecisse Deum tanquam
bonorum omnium conditorem. Non est autem vera ratio, sed invida
infirmitas, cum aliquid melius faciendum fuisse cogitaveris, jam nihil
aliud inferius velle fieri, tanquam si perspecto coelo, nolles terram
factam esse; inique omnino. Recte enim reprehenderes, si
praetermisso coelo terram factam videres, quoniam diceres ita eam fieri
debuisse, sicuti posses cogitare coelum. Cum ergo etiam illud ad
cujus speciem volebas terram perducere, factum esse perspiceres, non
autem hoc terram, sed coelum vocari; credo quod re meliore non
fraudatus, ut inferior quoque aliqua fieret et terra esset, nequaquam
invidere deberes. In qua terra rursus secundum partes ejus tanta est
varietas, ut nihil quod ad terrae pertinet speciem cogitanti occurrat,
quod non in tota ejus mole Deus omnium conditor fecerit. Namque a
terra feracissima et amoenissima usque ad salsissimam et
infecundissimam, ita gradatim per medias pervenitur, ut nullam
reprehendere audeas, nisi in comparatione melioris; atque ita per
omnes gradus laudis ascendas, ut quod summum genus terrae inveneris,
solum tamen esse nolis . Jam vero inter totam terram et coelum quanta
distantia est? Interponuntur enim humida flabilisque natura: atque ex
his quatuor elementis aliae innumerabiles nobis, numeratae autem Deo
rerum species formaeque variantur. Potest ergo esse aliquid in rerum
natura, quod tua ratione non cogitas. Non esse autem quod vera
ratione cogitas, non potest. Neque enim tu potes aliquid melius in
creatura cogitare, quod creaturae artificem fugerit. Humana quippe
anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum
dicit, Melius hoc fieret quam illud; si verum dicit, et videt quod
dicit, in illis quibus connexa est rationibus videt. Credat ergo
Deum fecisse quod vera ratione ab eo faciendum fuisse cognovit,
etiamsi hoc in rebus factis non videt. Quia etiamsi coelum oculis
videre non posset, et tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisse
colligeret, credere debuit factum esse, quamvis id oculis non
videret. Non enim cogitatione videret fuisse faciendum, nisi in iis
rationibus quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo
potest veraci cogitatione videre, quam non est verum.
14. In eo plerique homines errant, quia meliora cum mente
conspexerint, non in sedibus congruis ea oculis quaerunt. Velut si
quisquam perfectam rotunditatem ratione comprehendens, stomachetur quod
talem in nuce non invenit, si nullum unquam corpus rotundum praeter
hujuscemodi poma conspexit. Nam ita quidam cum ratione verissima
videant meliorem esse creaturam, quae quamvis habeat liberam
voluntatem, Deo tamen semper infixa, nunquam peccaverit; intuentes
peccata hominum, non ut peccare desinant, sed quia facti sunt dolent,
dicentes: Tales nos faceret, ut semper incommutabili ejus veritate
perfrui, nunquam autem peccare vellemus. Non clament, non
succenseant: quia neque ipsos ideo coegit peccare, quia fecit, quibus
potestatem utrum vellent dedit; et sunt tales quidam Angeli, qui
neque peccaverunt unquam, neque peccaturi sunt. Quamobrem si te
delectat creatura quae perseverantissima voluntate non peccat, non est
dubitandum quod eam peccanti recta ratione praeponas: sed sicut eam tu
cogitatione praeponis; sic eam creator Deus ordinatione praeposuit.
Crede esse talem in superioribus sedibus, et in sublimitate coelorum:
quia si bonitatem Conditor praebuit ad eam condendam cujus praevidit
futura peccata, nullo modo non praeberet eam bonitatem, ut creaturam
conderet quam peccaturam non esse praescivit.
15. Habet enim illa sublimis perpetuam beatitudinem suam, in
perpetuum fruens Creatore suo, quam perpetua tenendae justitiae
voluntate promeretur. Habet deinde ordinem suum etiam ista peccatrix,
amissa in peccatis beatitudine, sed non dimissa recuperandae
beatitudinis facultate. Quae profecto superat eam quam peccandi
perpetua voluntas tenet : inter quam et illam priorem permanentem in
voluntate justitiae, haec medietatem quamdam demonstrat, quae
poenitendi humilitate altitudinem suam recipit. Nam neque ab illa
creatura, quam praescivit Deus non solum peccaturam, sed etiam in
peccandi voluntate mansuram, abstinuit largitatem bonitatis suae, ut
eam non conderet. Sicut enim melior est vel aberrans equus, quam
lapis propterea non aberrans, quia proprio motu et sensu caret; ita
est excellentior creatura quae libera voluntate peccat, quam quae
propterea non peccat, quia non habet liberam voluntatem. Et sicut
laudarem vinum in suo genere bonum, de quo vino inebriatum hominem
vituperarem, et tamen eumdem hominem jam vituperatum et adhuc ebrium,
laudato illi vino, de quo ebrius factus est, anteponerem: ita
corporalia creatura in suo gradu jure laudanda est; cum illi
vituperandi sint, qui ejus immoderato usu a veritatis perceptione
avertuntur; quamvis iidem rursus jam perversi, et quodammodo
temulenti, eidem creaturae in ordine suo laudabili, cujus aviditate
evanuerunt, non jam merito vitiorum, sed adhuc naturae dignitate
praeferuntur.
16. Quia igitur omnis anima omni corpore est melior, omnisque
peccatrix anima quocumque ceciderit, nulla commutatione corpus
efficitur, nec omnino illi aufertur quod anima est, et ideo nullo
pacto amittit quod corpore est melior, in corporibus autem lux tenet
primum locum; consequens est ut primo corpori anima extrema
praeponatur, fierique possit ut corpori alicujus animae aliquod aliud
corpus anteferatur, ut autem ipsi animae nullo modo. Cur ergo non
laudetur Deus, et ineffabili praedicatione laudetur, qui cum fecerit
eas quae in legibus essent justitiae permansurae, fecit etiam alias
animas, quas vel peccaturas, vel in peccatis etiam perseveraturas esse
praevidebat; cum et tales adhuc meliores sint eis, quae quoniam nullum
habent rationale ac liberum voluntatis arbitrium, peccare non possunt?
Quae tamen adhuc etiam ipsae meliores sunt, quam corporum quorumlibet
quamlibet splendidissimus fulgor, quem pro ipsius summi Dei substantia
quidam, quamvis cum magno errore, venerantur. Quod si in ordine
corporearum creaturarum ab ipsis siderum choris usque ad numerum
capillorum nostrorum, ita gradatim bonarum rerum pulchritudo
contexitur, ut imperitissime dicatur, Quid est hoc? utquid hoc?
omnia enim ordine suo creata sunt : quanto imperitius de quacumque
anima dicitur, quae ad quantamlibet sui decoris diminutionem
defectumque pervenerit, omnium corporum dignitatem sine ulla
dubitatione semper superabit ?
17. Aliter enim aestimat ratio, aliter usus. Ratio aestimat luce
veritatis, ut recto judicio subdat minora majoribus: usus autem
consuetudine commoditatis plerumque inclinatur, ut ea pluris aestimet
quae veritas minora esse convincit. Cum enim corpora coelestia
corporibus terrestribus magna differentia ratio praeponat, quis tamen
carnalium hominum non mallet, vel plura deesse in coelo sidera, quam
unam arbusculam in agro suo, aut vaccam in armento? Sed sicut aetate
majores homines vel omnino contemnunt, vel certe patienter corrigenda
exspectant judicia parvulorum, qui exceptis quibusdam quorum amore
laetantur, quemlibet hominum caeterorum mori malunt, quam passerem
suum; et multo magis si homo sit ille terribilis, passer autem canorus
et pulcher: ita ii qui provectu animi ad sapientiam profecerunt,
imperitos rerum aestimatores cum invenerint Deum laudantes in creaturis
minoribus, qui eas carnalibus suis sensibus accommodatius adhibent, in
superioribus vero atque melioribus partim eum non laudantes, minusve
laudantes, partim etiam vituperare aut emendare conantes, partim non
credentes quod earum ille sit conditor; talium judicia vel omnino
contemnere, si corrigere nequeunt, vel donec corrigant, aequo animo
tolerare ac sustinere consuescant.
|
|