CAPUT VI. Nemo vere dixerit se malle non esse quam miserum esse.

18. Quae cum ita se habeant, tantum abest a vero, quod Creatori deputanda existimantur peccata creaturae, quamvis necesse est fiant quae ipse futura praescivit, ut cum tu dixeris non te invenire quomodo non ei deputetur quidquid in ejus creatura fieri necesse est; ego contra non inveniam modum, neque inveniri posse atque omnino non esse confirmem, quo ei deputetur quidquid in ejus creatura ita fieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat. Si enim quis dixerit, Non esse, quam miserum me esse mallem: respondebo, Mentiris. Nam et nunc miser es, nec ob aliud mori non vis, nisi ut sis: ita cum miser nolis esse, esse vis tamen. Age igitur gratias ex eo quod es volens, ut quod invitus es auferatur. Volens enim es, et miser invitus es. Quod si ingratus es in eo quod esse vis, jure cogeris esse quod non vis. Ex illo igitur quod etiam ingratus habes quod vis, Creatoris laudo bonitatem: ex illo autem quod pateris ingratus quod non vis, ordinatoris laudo justitiam.

19. Si dixerit, Non ideo mori nolo, quod malim miser esse quam omnino non esse, sed ne post mortem miserior sim: respondebo, Si hoc injustum est, non sic eris; si autem hoc justum est, laudemus eum cujus legibus sic eris. Si dixerit, Unde praesumam quod si hoc injustum est, non sic ero? respondebo, Quia si eris in tua potestate, aut miser non eris, aut tu ipse te injuste regendo, juste eris miser; aut volendo et non valendo te juste regere, non eris in tua potestate, et aut in nullius eris, aut in alterius: si in nullius, aut invitus, aut volens: sed invitus esse nihil potes, nisi te vis aliqua superaverit; porro nulla vi superari potest, qui est in nullius potestate: si autem volens in nullius eris potestate, ad hoc ratio recurrit, ut sis in tua; et aut te injuste regendo juste miser sis; aut quoniam quodlibet volens eris, habes adhuc unde gratias agas bonitati Conditoris tui. Quod si in tua potestate non eris, aut potentior profecto, aut infirmior te habebit in potestate. Quod si infirmior, tua culpa, et justa miseria: poteris enim infirmiorem superare si voles. Si autem potentior te infirmiorem habebit in potestate, nullo modo tam rectam ordinationem recte injustam putabis. Verissime igitur dictum est: Si hoc injustum est, non sic eris; si autem justum, laudemus eum cujus legibus sic eris.