|
21. Aug. Satis tu quidem memoriter omnia quae vellem recoluisti;
et, ut tibi fatear, multo evidentius mihi nunc videntur ista
distincta, quam cum ea inquirendo ac disserendo de nescio quibus
latebris ambo erueremus. Sed quonam tantis ambagibus tecum pervenire
moliar, difficile dictu est hoc loco. Tu enim fortasse aut ludere
nos, et a seriis rebus avocare animum, quasi quibusdam puerilibus
quaestiunculis, arbitraris, aut parvam vel mediocrem aliquam
utilitatem requirere; aut si magnum quiddam parturire istam
disputationem suspicaris, jamjamque id scire sive saltem audire
desideras. Ego autem credas velim, neque me vilia ludicra hoc
instituisse sermone, quamvis fortasse ludamus, idque ipsum tamen non
puerili sensu aestimandum sit; neque parva bona vel mediocria
cogitare. Et tamen si dicam vitam esse quamdam beatam, eamdemque
sempiternam, quo nos Deo duce, id est ipsa veritate, gradibus
quibusdam infirmo gressui nostro accommodatis perduci cupiam; vereor ne
ridiculus videar, qui non rerum ipsarum quae significantur, sed
consideratione signorum tantam viam ingredi coeperim. Dabis igitur
veniam, si praeludo tecum non ludendi gratia, sed exercendi vires et
mentis aciem, quibus regionis illius, ubi beata vita est, calorem ac
lucem non modo sustinere, verum etiam amare possimus. Ad. Perge
potius ut coepisti: nam nunquam ego contemnenda putem quae tu dicenda
vel agenda putaveris.
22. Aug. Age, jam ergo illam partem consideremus, cum signis non
alia signa significantur, sed ea quae significabilia vocamus. Et
primum dic mihi utrum homo, homo sit. Ad. Nunc vero an ludas
nescio. Aug. Quid ita? Ad. Quia quaerendum ex me censes, utrum
homo aliud sit quam homo. Aug. Ita credo te illudi arbitrareris, si
etiam quaererem utrum prima hujus nominis syllaba aliud sit quam, ho,
et aliud secunda quam, mo. Ad. Ita omnino. Aug. At istae duae
syllabae conjunctae, homo est: an negabis? Ad. Quis neget? Aug.
Quaero ergo, num tu duae istae syllabae conjunctae sis. Ad. Nullo
modo: sed video quo tendas. Aug. Dicito ergo, ne me contumeliosum
putes. Ad. Concludi existimas quod homo non sim. Aug. Quid, tu
non idem existimas, qui omnia superiora ex quibus hoc confectum est,
vera esse concedis? Ad. Non tibi ego dicam quid existimem, nisi
prius abs te audiero, cum quaereres utrum homo, homo sit, de duabus
istis syllabis, an de re ipsa quam significant, me interrogaveris?
Aug. Tu potius responde ex qua parte acceperis interrogationem meam:
nam si est ambigua, prius hoc cavere debuisti, neque mihi respondere
antequam certus fieres quonam modo rogaverim. Ad. Quid enim me
impediret haec ambiguitas, cum ego ad utrumque responderim; homo enim
prorsus homo est: nam et istae duae syllabae nihil aliud sunt quam
istae duae syllabae; et id quod significant, nihil aliud est, quam id
quod est. Aug. Scite hoc quidem: sed cur hoc solum quod dictum est
homo, non etiam caetera quae locuti sumus, ad utrumque accepisti?
Ad. Unde enim convincor quod et caetera non sic acceperim? Aug.
Ut alia omittam, eam ipsam primam rogationem meam, si totam ex ea
parte accepisses, qua syllabae sonant, nihil mihi respondisses;
possem tibi enim videri nihil etiam interrogasse: nunc vero cum tria
verba sonuerim, quorum unum in medio repetivi dicens utrum homo, homo
sit, primum et ultimum verbum, non secundum ipsa signa, sed secundum
ea quae his significantur te accepisse, vel hoc solo manifestum est,
quod statim certus ac fidens rogationi respondendum putasti. Ad.
Verum dicis. Aug. Cur ergo id tantum quod in medio positum est, et
secundum id quod sonat, et secundum id quod significat, te accipere
libuit? Ad. Ecce jam totum ex ea tantum parte qua significatur
accipio: assentior enim tibi, sermocinari nos omnino non posse, nisi
auditis verbis ad ea feratur animus, quorum ista sunt signa. Quare
ostende nunc, quomodo ista ratiocinatione deceptus sim, qua me hominem
non esse concluditur. Aug. Imo eadem rursus interrogabo, ut ipse
invenias ubi lapsus sis. Ad. Bene facis.
23. Aug. Illud ergo quod primo quaesieram, quia jam dedisti, non
quaeram. Vide igitur diligentius, utrum syllaba, ho, nihil aliud
sit quam, ho; et utrum, mo, nihil aliud sit quam, mo. Ad. Hic
prorsus nihil aliud video. Aug. Vide etiam num istis duabus
junctis, homo, fiat. Ad. Nequaquam hoc concesserim: placuit
enim, et recte placuit, signo dato id quod significatur attendere, et
ex ejus consideratione vel dare, vel negare quod dicitur. Illae autem
separatim enuntiatae syllabae, quia sine ulla significatione
sonuerunt, hoc eas esse quod sonuere concessum est. Aug. Placet
igitur, firmumque animo tenes non respondendum esse interrogationibus,
nisi ex iis rebus quae verbis significantur. Ad. Non intelligo cur
displiceat, si modo verba sint. Aug. Vellem scire quomodo illi
resisteres, de quo jocantes solemus audire, quod ex ejus ore cum quo
disputabat, leonem processisse concluserit. Cum enim quaesisset,
utrum ea quae loqueremur, nostro ore procederent, atque ille non
potuisset negare; quod facile fuit, egit cum homine, ut in loquendo
leonem nominaret: hoc ubi factum est, ridicule insultare coepit et
premere, ut quoniam quidquid loquimur, ore nostro exire confessus
erat, et leonem se locutum esse nequibat abnuere, homo non malus tam
immanem bestiam videretur vomuisse. Ad. Minime vero erat arduum
scurrae huic resistere; non enim concederem ore nostro exire quodcumque
loquimur. Nam quae loquimur, ea significamus; non autem quae res
significatur, sed signum quo significatur loquentis ore procedit, nisi
cum ipsa signa significantur: quod genus paulo ante tractavimus?
24. Aug. Bene tu quidem hoc modo adversus illum esses paratus:
verumtamen mihi quid respondebis, utrum homo nomen sit requirenti?
Ad. Quid, nisi esse nomen? Aug. Quid? cum te video, num nomen
video? Ad. Non. Aug. Visne igitur dicam quod sequitur? Ad.
Ne quaeso; nam mihi ipse renuntio, me hominem non esse, qui nomen
esse responderim, cum homo utrum nomen esset inquireres. Jam enim
plancuerat, ex ea re quae significaretur, aut assentiri, aut negare
quod dicitur. Aug. At mihi videtur non te frustra in hanc
responsionem decidisse; nam vigilantiam tuam mentibus nostris indita
ipsa lex rationis evicit: nam si quaererem quid esset homo,
responderes fortasse, Animal; si autem quaererem quae pars orationis
esset homo, nullo modo posses recte respondere nisi, Nomen:
quamobrem cum homo et nomen, et animal esse inveniatur, illud dicitur
ex ea parte qua signum est, hoc ex parte rei quam significat. Qui
ergo quaerit utrum homo nomen sit, nihil ei aliud quam esse
respondeam: satis enim significat ex ea parte se velle audire, qua
signum est. Si autem quaerit utrum animal sit, multo proclivius
annuam: quoniam si tacens et nomen et animal, tantum quid esset homo
requireret, placita illa loquendi regula ad id quod duabus syllabis
significatur, animus curreret; neque quidquam responderetur nisi
animal, vel etiam tota definitio diceretur, id est animal rationale
mortale: an tibi non videtur? Ad. Prorsus videtur: sed cum esse
nomen concesserimus, quomodo illam conclusionem nimis contumeliosam
evitabimus, qua nos homines non esse conficitur? Aug. Quomodo
putas, nisi docendo non ex ea parte illatam, qua interroganti
assentiebamur? Aut si ex ea parte illam se fatetur inferre, nullo
modo est formidanda: quid enim metuam hominem, id est tres istas
syllabas non esse me confiteri? Ad. Nihil est verius. Cur ergo
animum offendit, cum dicitur, Non es igitur homo; cum secundum illa
concessa, nihil verius dici potuerit? Aug. Quia non possum non
putare ad id conclusionem referri, quod his duabus syllabis
significatur, simul atque ista verba sonuerint, ea scilicet regula,
quae naturaliter plurimum valet, ut auditis signis ad res significatas
feratur intentio. Ad. Accipio quod dicis.
|
|