CAPUT IX. An res quaeque, vel ejus cognitio pluris habenda sit quam ipsius signa.

25. Aug. Jam ergo intelligas volo, res quae significantur, pluris quam signa esse pendendas. Quidquid enim propter aliud est, vilius sit necesse est quam id propter quod est; nisi tu aliud existimas. Ad. Videtur mihi non temere hic esse assentiendum: nam cum dicimus, Coenum, longe hoc nomen arbitror rei quam significat antecellere. Quod enim nos offendit audientes, non ad ipsius verbi pertinet sonum; coenum enim nomen, mutata una littera coelum est; inter illa vero quae his nominibus significantur, quantum distet videmus. Quamobrem nequaquam huic signo tribuerim, quod in re quam significat odimus; et propterea hoc illi jure antepono: libentius enim hoc audimus, quam ullo sensu illud attingimus. Aug. Vigilantissime omnino. Itaque falsum est, omnes res pluris quam earum signa esse pendendas. Ad. Ita videtur. Aug. Dic ergo mihi quid arbitreris eos secutos esse, qui huic rei tam foedae atque aspernabili nomen indiderunt; vel utrum eos probes, an improbes. Ad. Ego vero illos nec probare, nec improbare audeo, nec quid fuerint secuti scio. Aug. Potesne saltem scire quid tu sequaris, cum hoc nomen enuntias? Ad. Hoc plane possum: nam significare volo, ut eum cum quo loquor, doceam vel admoneam de re illa, quod eum doceri vel admoneri oportere arbitror. Aug. Quid? ipsum docere aut admonere, sive doceri aut admoneri, quod vel tu exhibes commode per hoc nomen, vel exhibetur tibi; nonne charius quam ipsum nomen habendum est? Ad. Concedo ipsam scientiam, quae per hoc signum evenit, eidem signo esse anteponendam; sed non ideo etiam rem ipsam puto.

26. Aug. In illa igitur sententia nostra, quanquam sit falsum, res omnes signis suis praeponi oportere; non tamen falsum est, omne quod propter aliud est, vilius esse quam id propter quod est. Cognitio quippe coeni, propter quam hoc nomen est institutum, pluris habenda est ipso nomine, quod eidem coeno praeponendum esse comperimus. Non enim ob aliud ista cognitio signo, de quo agimus, antelata est, nisi quia illud propter hanc, non haec propter illud esse convincitur. Nam ita cum quidam vorator, ventrisque, ut ab Apostolo dicitur, cultor (Rom. XVI, 18), diceret ideo se vivere, ut vesceretur; non tulit qui audiebat frugi homo, et, Quanto, inquit, melius ideo vescereris ut viveres? quod utique ex eadem ista regula locutus est . Nam neque alia de causa ille displicuit, nisi quod vitam suam tam parvipenderet, ut eam duceret gutturis voluptate viliorem, dicendo se propter epulas vivere: neque hic ob aliud jure laudatur, nisi quod in iis duobus quid propter quid fieret, hoc est quid cui subjectum esset intelligens, cibandum potius ut vivamus, quam vivendum ut cibemur, admonuit. Similiter et tu fortasse, et quilibet hominum non imperite res aestimantium, dicenti cuipiam loquaci amatorique verborum, Ideo doceo ut loquar, responderetis, Homo, cur non potius ideo loqueris ut doceas? Quod si haec vera sunt, sicuti esse cognoscis, vides profecto quanto verba minoris habenda sint, quam id propter quod utimur verbis; cum ipse usus verborum jam sit verbis anteponendus: verba enim sunt ut his utamur; utimur autem his ad docendum. Quanto est ergo melius docere quam loqui, tanto melior est quam verba, locutio. Multo ergo melior doctrina quam verba. Sed cupio audire quid forte contradicendum putes.

27. Ad. Assentior quidem meliorem quam verba esse doctrinam; sed utrum adversus istam regulam qua dicitur, Omne quod propter aliud est, inferius esse quam id propter quod est, nihil sit quod objici possit, ignoro. Aug. Alias hoc opportunius diligentiusque tractabimus: nunc illud quod concedis, satis est ad id quod conficere studeo. Das enim cognitionem rerum quam signa rerum esse chariorem. Quamobrem cognitio rerum quae significantur, cognitioni signorum anteferenda est: an tibi non videtur? Ad. Num ego cognitionem rerum cognitione signorum, ac non signis ipsis praestantiorem esse concessi? quare vereor ut hic tibi assentiar. Quid si enim ut coenum nomen melius est ea re quam significat; ita et hujus nominis cognitio cognitioni quoque illius rei est anteponenda, quamvis ea cognitione sit ipsum nomen inferius? Quatuor quippe sunt: nomen, et res, cognitio nominis, et cognitio rei. Sicut ergo primum secundo, cur non et tertium quarto antecellat? Sed ut non antecellat, num etiam subjiciendum est?

28. Aug. Mire omnino te video et tenuisse quid concesseris, et explicasse quid senseris. Sed, ut opinor, intelligis, hoc trisyllabum nomen, quod sonat cum dicimus, Vitium, melius esse quam id quod significat; cum ipsius cognitio nominis multo sit inferior cognitione vitiorum. Licet itaque constituas etiam ista quatuor atque consideres, nomen et rem, cognitionem nominis et cognitionem rei; primum secundo jure praeponimus. Hoc enim positum nomen in carmine, cum ait Persius, Sed stupet hic vitio (Satyra 3, v. 32), non modo nihil vitii fecit in versu, sed nonnihil etiam ornatus dedit: cum tamen res ipsa quae significatur hoc nomine, in quocumque inest, cogat esse vitiosum. At non ita et tertium quarto, sed quartum tertio videmus excellere. Hujus enim cognitio nominis vilis est prae cognitione vitiorum. Ad. Etiamne cum ista cognitio miseriores facit, censes esse praeferendam? Nam idem Persius omnibus poenis, quas tyrannorum vel crudelitas excogitavit vel cupiditas pendit, hanc unam anteponit, qua cruciantur homines qui vitia quae vitare non possunt, coguntur agnoscere. Aug. Potes hoc modo cognitioni hujus nominis ipsam quoque virtutum cognitionem negare praeferendam: quia virtutem videre nec tenere, supplicium est: quo idem ille satyricus tyranni ut puniantur optavit (Ibid., v. 35-38). Ad. Deus hanc avertat amentiam: jam enim intelligo non ipsas cognitiones, quibus animum imbuit optima omnium disciplina, esse culpandas; sed eos omnium miserrimos judicandos, sicut et Persium judicasse arbitror, qui tali morbo affecti sunt, cui nec tanta medicina subveniat. Aug. Bene intelligis: sed quoquo modo se habeat Persiana sententia, quid ad nos? Non enim horum auctoritati subjecti sumus in talibus rebus. Deinde si qua cognitio cognitioni praeferenda sit, non hic facile est explicare. Satis habeo quod effectum est, cognitionem erum quae significantur, etsi non cognitione signorum, ipsis tamen signis esse potiorem. Quare jam illud magis magisque discutiamus, quale sit genus rerum quas sine signis monstrari posse dicebamus per seipsas, ut loqui, ambulare, sedere, jacere, atque hujusmodi caetera. Ad. Jam recolo quid dicas.