|
36. Hactenus verba valuerunt, quibus ut plurimum tribuam, admonent
tantum ut quaeramus res, non exhibent ut noverimus. Is me autem
aliquid docet, qui vel oculis, vel ulli corporis sensui, vel ipsi
etiam menti praebet ea quae cognoscere volo. Verbis igitur nisi verba
non discimus, imo sonitum strepitumque verborum: nam si ea quae signa
non sunt, verba esse non possunt, quamvis jam auditum verbum, nescio
tamen verbum esse, donec quid significet sciam. Rebus ergo cognitis,
verborum quoque cognitio perficitur; verbis vero auditis, nec verba
discuntur. Non enim ea verba quae novimus, discimus; aut quae non
novimus, didicisse nos possumus confiteri, nisi eorum significatione
percepta, quae non auditione vocum emissarum, sed rerum significatarum
cognitione contingit. Verissima quippe ratio est, et verissime
dicitur, cum verba proferuntur, aut scire nos quid significent, aut
nescire: si scimus, commemorari potius quam discere; si autem
nescimus, ne commemorari quidem, sed fortasse ad quaerendum admoneri.
37. Quod si dixeris, tegmina quidem illa capitum, quorum nomen
sono tantum tenemus, non nos posse nisi visa cognoscere, neque nomen
ipsum plenius nisi ipsis cognitis nosse: quod tamen de ipsis pueris
accepimus, ut regem ac flammas fide ac religione superaverint, quas
laudes Deo cecinerint, quos honores ab ipso etiam inimico meruerint,
num aliter nisi per verba didicimus? Respondebo, cuncta quae illis
verbis significata sunt, in nostra notitia jam fuisse. Nam quid sint
tres pueri, quid fornax, quid ignis, quid rex, quid denique illaesi
ab igne, caeteraque omnia jam tenebam quae verba illa significant.
Ananias vero, et Azarias et Misael tam mihi ignoti sunt quam illae
saraballae; nec ad eos cognoscendos haec me nomina quidquam adjuverunt
aut adjuvare jam potuerunt. Haec autem omnia quae in illa leguntur
historia, ita illo tempore facta esse, ut scripta sunt, credere me
potius quam scire fateor: neque istam differentiam iidem ipsi quibus
credimus nescierunt. Ait enim propheta, Nisi credideritis, non
intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX): quod non dixisset
profecto, si nihil distare judicasset. Quod ergo intelligo, id etiam
credo: at non omne quod credo, etiam intelligo. Omne autem quod
intelligo, scio: non omne quod credo, scio. Nec ideo nescio quam
sit utile credere etiam multa quae nescio; cui utilitati hanc quoque
adjungo de tribus pueris historiam: quare pleraque rerum cum scire non
possim, quanta tamen utilitate credantur, scio.
38. De universis autem quae intelligimus non loquentem qui personat
foris, sed intus ipsi menti praesidentem consulimus veritatem, verbis
fortasse ut consulamus admoniti. Ille autem qui consulitur, docet,
qui in interiore homine habitare dictus est Christus (Ephes.
III, 16, 17), id est incommutabilis Dei Virtus atque
sempiterna Sapientia: quam quidem omnis rationalis anima consulit;
sed tantum cuique panditur, quantum capere propter propriam, sive
malam sive bonam voluntatem potest. Et si quando fallitur, non fit
vitio consultae veritatis, ut neque hujus, quae foris est, lucis
vitium est, quod corporei oculi saepe falluntur: quam lucem de rebus
visibilibus consuli fatemur, ut eas nobis quantum cernere valemus,
ostendat.
|
|