CAPUT PRIMUM. Locutio ad quid instituta.

1. AUGUSTINUS: Quid tibi videmur efficere velle cum loquimur? ADEODATUS: Quantum quidem mihi nunc occurrit, aut docere, aut discere. Aug. Unum horum video et assentior: nam loquendo nos docere velle manifestum est; discere autem quomodo? Ad. Quo tandem censes, nisi cum interrogamus? Aug. Etiam tunc nihil aliud quam docere nos velle intelligo. Nam quaero abs te, utrum ob aliam causam interroges, nisi ut eum quem interrogas doceas quid velis? Ad. Verum dicis. Aug. Vides ergo jam nihil nos locutione, nisi ut doceamus appetere. Ad. Non plane video: nam si nihil est aliud loqui quam verba promere, video nos id facere cum cantamus. Quod cum soli saepe facimus, nullo praesente qui discat, non puto nos docere aliquid velle. Aug. At ego puto esse quoddam genus docendi per commemorationem, magnum sane, quod in nostra hac sermocinatione res ipsa indicabit. Sed si tu non arbitraris nos discere cum recordamur, nec docere illum qui commemorat, non resisto tibi: et duas jam loquendi causas constituo, aut ut doceamus, aut ut commemoremus vel alios vel nosmetipsos; quod etiam dum cantamus, efficimus: an tibi non videtur? Ad. Non prorsus: nam rarum admodum est, ut ego cantem commemorandi me gratia, sed tantummodo delectandi. Aug. Video quid sentias. Sed nonne attendis id quod te delectat in cantu modulationem quamdam esse soni; quae quoniam verbis et addi et detrahi potest, aliud est loqui, aliud est cantare? Nam et tibiis et cithara cantatur, et aves cantant, et nos interdum sine verbis musicum aliquid sonamus, qui sonus cantus dici potest, locutio non potest: an quidquam est quod contradicas? Ad. Nihil sane.

2. Aug. Videtur ergo tibi, nisi aut docendi, aut commemorandi causa non esse institutam locutionem? Ad. Videretur, nisi me moveret quod dum oramus, utique loquimur; nec tamen Deum aut doceri aliquid a nobis, aut commemorari fas est credere. Aug. Nescire te arbitror non ob aliud nobis praeceptum esse ut in clausis cubiculis oremus (Matth. VI, 6), quo nomine significantur mentis penetralia, nisi quod Deus, ut nobis quod cupimus praestet, commemorari aut doceri nostra locutione non quaerit. Qui enim loquitur, suae voluntatis signum foras dat per articulatum sonum: Deus autem in ipsis rationalis animae secretis, qui homo interior vocatur, et quaerendus et deprecandus est; haec enim sua templa esse voluit. An apud Apostolum non legisti, Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16); et, In interiore homine habitare Christum? (Ephes. III, 16, 17). Nec in propheta animadvertisti, Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini: sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino? (Psal. IV, 5, 6.). Ubi putas sacrificium justitiae sacrificari, nisi in templo mentis, et in cubilibus cordis? Ubi autem sacrificandum est, ibi et orandum. Quare non opus est locutione cum oramus, id est sonantibus verbis, nisi forte, sicut sacerdotes faciunt, significandae mentis suae causa, non ut Deus, sed ut homines audiant, et consensione quadam per commemorationem suspendantur in Deum: an tu aliud existimas? Ad. Omnino assentior. Aug. Non te ergo movet quod summus Magister cum orare doceret discipulos, verba quaedam docuit (Matth. VI, 9); in quo nihil aliud videtur fecisse, quam docuisse quomodo in orando loqui oporteret? Ad. Nihil me omnino istud movet: non enim verba, sed res ipsas eos verbis docuit, quibus et seipsi commonefacerent, a quo, et quid esset orandum, cum in penetralibus, ut dictum est, mentis orarent. Aug. Recte intelligis: simul enim te credo animadvertere, etiamsi quisquam contendat, quamvis nullum edamus sonum, tamen quia ipsa verba cogitamus, nos intus apud animum loqui, sic quoque locutione nihil aliud agere quam commonere, cum memoria cui verba inhaerent, ea revolvendo facit venire in mentem res ipsas quarum signa sunt verba. Ad. Intelligo ac sequor.