|
3. Aug. Constat ergo inter nos verba signa esse. Ad. Constat.
Aug. Quid? signum, nisi aliquid significet, potest esse signum?
Ad. Non potest. Aug. Quot verba sunt in hoc versu,
|
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui?
|
|
Ad. Octo. Aug. Octo ergo signa sunt. Ad. Ita est. Aug.
Credo te hunc versum intelligere. Ad. Satis arbitror. Aug. Dic
mihi quid singula verba significent. Ad. Video quidem quid
significet, si; sed nullum aliud verbum, quo id exponi possit,
invenio. Aug. Saltem illud invenis, quidquid significatur hoc
verbo, ubinam sit? Ad. Videtur mihi quod, si, dubitationem
significet: jam dubitatio, ubi nisi in animo est? Aug. Accipio
interim; persequere caetera. Ad. Nihil, quid aliud significat,
nisi id quod non est? Aug. Verum fortasse dicis: sed revocat me ab
assentiendo quod superius concessisti, non esse signum nisi aliquid
significet; quod autem non est, nullo modo esse aliquid potest.
Quare secundum verbum in hoc versu non est signum, quia non significat
aliquid; et falso inter nos constitit, quod omnia verba signa sint,
aut omne signum aliquid significet. Ad. Nimis quidem urges; sed
quando non habemus quid significemus, omnino stulte verbum aliquod
promimus: tu autem nunc mecum loquendo, credo quod nullum sonum
frustra emittis, sed omnibus quae ore tuo erumpunt, signum mihi das ut
intelligam aliquid; quapropter non te oportet istas duas syllabas
enuntiare dum loqueris, si per eas non significas quidquam. Si autem
vides necessariam per eas enuntiationem fieri, nosque doceri vel
commoneri cum auribus insonant, vides etiam profecto quid velim
dicere, sed explicare non possum. Aug. Quid igitur facimus? An
affectionem animi quamdam, cum rem non videt, et tamen non esse
invenit, aut invenisse se putat, hoc verbo significari dicimus
potius, quam rem ipsam quae nulla est? Ad. Istud ipsum est fortasse
quod explicare moliebar. Aug. Transeamus ergo hinc, quoquo modo se
habet, ne res absurdissima nobis accidat. Ad. Quae tandem? Aug.
Si nihil nos teneat, et moras patiamur. Ad. Ridiculum hoc quidem
est, et tamen nescio quomodo video posse contingere; imo plane video
contigisse.
4. Aug. Suo loco genus hoc repugnantiae, si Deus siverit,
planius intelligemus: nunc ad illum versum te refer, et conare, ut
potes, caetera ejus verba quid significent pandere. Ad. Tertia
praepositio est, ex, pro qua, de, possumus, ut arbitror, dicere.
Aug. Non id quaero, ut pro una voce notissima aliam vocem aeque
notissimam, quae idem significet dicas; si tamen idem significat: sed
interim concedamus ita esse. Certe si poeta iste non, ex tanta urbe,
sed, de tanta, dixisset, quaereremque abs te quid, de,
significaret; diceres, ex, cum haec duo verba essent, id est signa,
unum aliquid, ut tu putas, significantia: ego autem idipsum, nescio
quid unum, quod his duobus signis significatur, inquiro. Ad. Mihi
videtur secretionem quamdam significare ab ea re in qua fuerat aliquid,
quod ex illa esse dicitur, sive illa non maneat, ut in hoc versu, non
manente urbe, poterant aliqui ex illa esse Trojani: sive maneat,
sicut ex urbe Roma dicimus esse negotiatores in Africa. Aug. Ut
concedam tibi haec ita esse, nec enumerem quam multa fortasse praeter
hanc tuam regulam reperiantur; illud certe tibi attendere facile est,
exposuisse te verbis verba, id est signis signa, eisdemque notissimis
notissima: ego autem illa ipsa quorum haec signa sunt, mihi, si
posses, vellem ut ostenderes.
|
|