|
5. Ad. Miror te nescire, vel potius simulare nescientem,
responsione mea fieri quod vis omnino non posse; siquidem
sermocinamur, ubi non possumus respondere nisi verbis. Tu autem res
quaeris eas quae, quodlibet sint, verba certe non sunt, quas tamen ex
me tu quoque verbis quaeris. Prior itaque tu sine verbis quaere, ut
ego deinde ista conditione respondeam. Aug. Jure agis, fateor: sed
si quaererem istae tres syllabae quid significent, cum dicitur,
Paries, nonne posses digito ostendere, ut ego prorsus rem ipsam
viderem, cujus signum est hoc trisyllabum verbum, demonstrante te,
nulla tamen verba referente. Ad. Hoc in solis nominibus quibus
corpora significantur, si eadem corpora praesentia sint, fieri posse
concedo. Aug. Num colorem corpus dicimus, an non potius quamdam
corporis qualitatem? Ad. Ita est. Aug. Cur ergo et hic digito
demonstrari potest? An addis corporibus etiam corporum qualitates, ut
nihilominus etiam istae cum praesentes sunt, doceri sine verbis
possint? Ad. Ego cum corpora dicerem, omnia corporalia intelligi
volebam, id est omnia quae in corporibus sentiuntur. Aug. Considera
tamen, utrum etiam hinc aliqua tibi excipienda sint. Ad. Bene
admones: non enim omnia corporalia, sed omnia visibilia dicere debui.
Fateor enim sonum, odorem, saporem, gravitatem, calorem, et alia
quae ad caeteros sensus pertinent, quanquam sentiri sine corporibus
nequeant, et propterea sint corporalia, non tamen digito posse
monstrari. Aug. Nunquamne vidisti ut homines cum surdis gestu quasi
sermocinentur, ipsique surdi non minus gestu, vel quaerant, vel
respondeant, vel doceant, vel indicent aut omnia quae volunt, aut
certe plurima? Quod cum fit, non utique sola visibilia sine verbis
ostenduntur, sed et soni et sapores, et caetera huju modi. Nam et
histriones totas in theatris fabulas sine verbis saltando plerumque
aperiunt et exponunt. Ad. Nihil habeo quod contradicam, nisi quod
illud, ex, non modo ego, sed nec ipse quidem saltator histrio tibi
sine verbis quid significet posset ostendere.
6. Aug. Verum fortasse dicis: sed fingamus eum posse; non, ut
arbitror, dubitas, quisquis ille motus corporis fuerit, quo mihi rem
quae hoc verbo significatur, demonstrare conabitur, non ipsam rem
futuram esse, sed signum. Quare hic quoque non quidem verbo verbum,
sed tamen signo signum nihilominus indicabit; ut et hoc monosyllabum,
ex, et ille gestus, unam rem quamdam significent, quam mihi ego
vellem non significando monstrari. Ad. Qui potest quod quaeris, oro
te? Aug. Quomodo paries potuit. Ad. Ne ipse quidem, quantum
ratio progrediens docuit, ostendi sine signo potest. Nam et intentio
digiti non est utique paries, sed signum datur per quod paries possit
videri. Nihil itaque video quod sine signis ostendi queat. Aug.
Quid, si ex te quaererem quid sit ambulare, surgeresque et id
ageres? nonne re ipsa potius quam verbis ad me docendum, aut ullis
aliis signis utereris? Ad. Fateor ita esse, et pudet me rem tam in
promptu positam non vidisse: ex qua etiam mihi millia rerum jam
occurrunt, quae ipsae per se valeant, non per signa monstrari, ut
edere, bibere, sedere, stare, clamare, et innumerabilia caetera.
Aug. Age, nunc dic mihi, si omnino nesciens hujus verbi vim, abs
te ambulante quaererem quid sit ambulare, quomodo me doceres? Ad.
Idipsum agerem aliquanto celerius, ut post interrogationem tuam aliqua
novitate admonereris; et tamen nihil aliud fieret, quam id quod
deberet ostendi. Aug. Scisne aliud esse ambulare, aliud festinare?
Nam et qui ambulat, non statim festinat; et qui festinat, non
continuo ambulat: dicimus enim et in scribendo et in legendo, aliisque
innumerabilibus rebus festinationem. Quare cum illud quod agebas,
celerius ageres post interrogationem meam, putarem ambulare nihil esse
aliud quam festinare: id enim novi addideras; et ob hoc fallerer.
Ad. Fateor rem non posse nos monstrare sine signo, si cum id agimus
interrogemur: si enim nihil addamus, putabit qui rogat, nolle nos
ostendere, contemptoque se, in eo quod agebamus perseverare. Sed si
de his roget quae agere possumus, nec eo tamen tempore quo agimus
roget, possumus post ejus interrogationem id agendo, re ipsa potius
quam signo demonstrare quod rogat: nisi forte loquentem me interroget
quid sit loqui; quidquid enim dixero, ut eum doceam, loquar necesse
est: ex quo secutus docebo, donec ei planum faciam quod vult, non
recedens a re ipsa quam sibi voluit demonstrari, nec signa quaerens
quibus eam ostendam praeter ipsam.
|
|