|
7. Aug. Acutissime omnino: quare vide utrum conveniat jam inter
nos ea posse demonstrari sine signis, quae aut non agimus cum
interrogamur, et tamen statim agere possumus, aut ipsa signa forte
agimus. Cum enim loquimur, signa facimus, de quo dictum est
significare. Ad. Convenit. Aug. Cum ergo de quibusdam signis
quaeritur, possunt signis signa monstrari: cum autem de rebus quae
signa non sunt, aut eas agendo post inquisitionem si agi possunt, aut
signa dando per quae animadverti queant. Ad. Ita est. Aug. In
hac igitur tripartita distributione prius illud consideremus, si
placet, quod signis signa monstrantur: num enim sola verba sunt
signa? Ad. Non. Aug. Videtur ergo mihi loquendo nos aut verba
ipsa signare verbis, aut alia signa, velut gestum cum dicimus aut
litteram; nam his duobus verbis quae significantur, nihilominus signa
sunt: aut aliquid aliud quod signum non sit, velut cum dicimus,
Lapis; hoc enim verbum signum est, nam significat aliquid, sed id
quod eo significatur, non continuo signum est: quod tamen genus, id
est cum verbis ea quae signa non sunt significantur, non pertinet ad
hanc partem quam discutere proposuimus. Suscepimus enim considerare
illud, quod signis signa monstrantur, et partes in eo duas
comperimus, cum aut eadem aut alia signa signis docemus vel
commemoramus: an non tibi videtur? Ad. Manifestum est.
8. Aug. Dic ergo signa quae verba sunt, ad quem sensum
pertineant. Ad. Ad auditum. Aug. Quid gestus? Ad. Ad visum.
Aug. Quid, cum verba scripta invenimus? num verba non sunt, an
signa verborum verius intelliguntur? ut verbum sit quod cum aliquo
significatu articulata voce profertur; vox autem nullo alio sensu quam
auditu percipi potest: ita fit ut cum scribitur verbum, signum fiat
oculis, quo illud quod ad aures pertinet, veniat in mentem. Ad.
Omnino assentior. Aug. Id quoque te arbitror assentiri, cum
dicimus, Nomen, significare nos aliquid. Ad. Verum est. Aug.
Quid tandem? Ad. Id scilicet quod quidque appellatur, velut
Romulus, Roma, virtus, fluvius, et innumerabilia caetera. Aug.
Num ista quatuor nomina nullas res significant? Ad. Imo aliquas.
Aug. Num nihil distat inter haec nomina, et eas res quae his
significantur? Ad. Imo plurimum. Aug. Vellem abs te audire,
quidnam id sit. Ad. Hoc vel in primis, quod haec signa sunt, illa
non sunt. Aug. Placetne appellemus significabilia ea quae signis
significari possunt et signa non sunt, sicut ea quae videri possunt,
visibilia nominamus, ut de his deinceps commodius disseramus? Ad.
Placet vero. Aug. Quid? illa quatuor signa quae paulo ante
pronuntiasti, nullone alio signo significantur? Ad. Miror quod jam
mihi excidisse arbitraris, quod ea quae scribuntur, eorum quae voce
proferuntur, signorum signa esse comperimus. Aug. Dic inter ista
quid distet? Ad. Quod illa visibilia sunt, haec audibilia. Cur
enim et hoc nomen non admittas, si admisimus significabilia? Aug.
Prorsus admitto, et gratum habeo. Sed rursus quaero, quatuor haec
signa nullone alio signo audibili significari queant, ut visibilia
recordatus es? Ad. Hoc quoque recentius dictum recordor. Nam nomen
responderam significare aliquid, et huic significationi quatuor ista
subjeceram; et illud autem et haec, si quidem voce proferuntur,
audibilia esse cognosco. Aug. Quid ergo inter audibile signum et
audibilia significata, quae rursus signa sunt, interest? Ad. Inter
illud quidem quod dicimus, Nomen, et haec quatuor quae significationi
ejus subjecimus, hoc distare video, quod illud audibile signum est
signorum audibilium: haec vero audibilia quidem signa sunt, non tamen
signorum, sed rerum partim visibilium, sicut est Romulus, Roma,
fluvius; partim intelligibilium, sicut est virtus
9. Aug. Accipio et probo: sed scisne omnia quae voce articulata
cum aliquo significatu proferuntur, verba appellari? Ad. Scio.
Aug. Ergo et nomen verbum est, quandoquidem id videmus cum aliquo
significatu articulata voce proferri; et cum dicimus disertum hominem
bonis verbis uti, etiam nominibus utique utitur; et cum seni domino
apud Terentium servus retulit, Bona verba quaeso (In Andria,
act. 1, scen. 2, v. 33), multa ille etiam nomina dixerat.
Ad. Assentior. Aug. Concedis igitur iis duabus syllabis quas
edimus, cum dicimus, Verbum, nomen quoque significari, et ob hoc
illud hujus signum esse. Ad. Concedo. Aug. Hoc quoque respondeas
velim. Cum verbum signum sit nominis, et nomen signum sit fluminis,
et flumen signum sit rei quae jam videri potest, ut inter hanc rem et
flumen, id est signum ejus, et inter hoc signum et nomen quod hujus
signi signum est dixisti quid intersit; quid interesse arbitraris inter
signum nominis, quod verbum esse comperimus, et ipsum nomen cujus
signum est? Ad. Hoc distare intelligo, quod ea quae significantur
nomine, etiam verbo significantur; ut enim nomen est verbum, ita et
flumen verbum est: quae autem verbo significantur, non omnia
significantur et nomine. Nam et illud, si, quod in capite habet abs
te propositus versus, et hoc, ex, de quo jam diu agentes in haec duce
ratione pervenimus, verba sunt, nec tamen nomina; et talia multa
inveniuntur. Quamobrem cum omnia nomina verba sint, non autem omnia
verba nomina sint, planum esse arbitror quid inter verbum distet et
nomen, id est inter signum signi ejus quod nulla alia signa
significat, et signum signi ejus quod rursus alia significat. Aug.
Concedisne omnem equum animal esse, nec tamen omne animal equum esse?
Ad. Quis dubitaverit? Aug. Hoc ergo inter nomen et verbum, quod
inter equum et animal interest. Nisi forte ab assentiendo id te
revocat, quod dicimus et alio modo verbum, quo significantur ea quae
per tempora declinantur, ut scribo scripsi, lego legi, quae
manifestum est non esse nomina. Ad. Dixisti omnino quod me dubitare
faciebat. Aug. Ne te istud moveat. Dicimus enim et signa
universaliter omnia quae significant aliquid, ubi etiam verba esse
invenimus. Dicimus item signa militaria, quae jam proprie signa
nominantur, quo verba non pertinent. Et tamen si tibi dicerem, ut
omnis equus animal, non autem omne animal equus est, ita omne verbum
signum, non autem omne signum verbum est, nihil, ut opinor,
dubitares. Ad. Jam intelligo, et prorsus assentior, hoc interesse
inter universale illud verbum et nomen, quod inter animal et equum.
10. Aug. Scisne etiam, cum dicimus, Animal, aliud esse hoc
trisyllabum nomen, quod voce prolatum est, aliud id quod
significatur? Ad. Jam hoc supra concessi de omnibus signis et
significabilibus. Aug. Num omnia signa tibi videntur aliud
significare quam sunt, sicut hoc trisyllabum, cum dicimus, Animal,
nullo modo idem significat quod est ipsum? Ad. Non sane: nam cum
dicimus, Signum, non solum signa caetera quaecumque sunt, sed etiam
seipsum significat; est enim verbum, et utique omnia verba signa
sunt. Aug. Quid? in hoc disyllabo cum dicimus, Verbum, nonne
tale aliquid contingit? Nam si omne quod cum aliquo significatu
articulata voce profertur, hoc disyllabo significatur, etiam ipsum hoc
genere includitur. Ad. Ita est. Aug. Quid? nomen nonne
similiter habet? Nam et omnium generum nomina significat, et ipsum
nomen generis neutri nomen est. An, si ex te quaererem quae pars
orationis nomen, posses mihi respondere recte, nisi, nomen? Ad.
Verum dicis. Aug. Sunt ergo signa quae inter alia quae
significant, et seipsa significent. Ad. Sunt. Aug. Num tale
tibi videtur hoc quadrisyllabum signum, cum dicimus, Conjunctio?
Ad. Nullo modo: nam ea quae significat, non sunt nomina; hoc autem
nomen est.
|
|