CAPUT V. Signa mutua.

11. Aug. Bene attendisti: nunc illud vide, utrum inveniantur signa quae se invicem significent, ut quemadmodum hoc ab illo, sic illud ab hoc significetur: non enim ita sunt inter se hoc quadrisyllabum, cum dicimus, Conjunctio, et illa quae ab hoc significantur, cum dicimus, Si, vel, nam, namque, nisi, ergo, quoniam, et similia; nam haec illo uno significantur, nullo autem horum unum illud quadrisyllabum significatur. Ad. Video, et quaenam signa sint se invicem significantia, cupio cognoscere. Aug. Tu ergo nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo verba nos dicere? Ad. Scio. Aug. Quid? illud nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo nomina nos dicere? Ad. Id quoque scio. Aug. Scis igitur tam nomen verbo, quam etiam verbum nomine significari. Ad. Assentior. Aug. Potesne dicere, excepto eo quod diverse scribuntur et sonant, quid inter se differant? Ad. Possum fortasse; nam id esse video quod paulo ante dixi. Verba enim cum dicimus, omne quod articulata voce cum aliquo significatu profertur, significamus; unde omne nomen, et ipsum cum dicimus, Nomen, verbum est: at non omne verbum nomen est, quamvis nomen sit, cum dicimus, Verbum.

12. Aug. Quid, si quisquam tibi affirmet et probet, ut omne nomen verbum est, ita omne verbum nomen esse? poterisne invenire quid distent, praeter diversum in litteris sonum? Ad. Non potero, nec omnino distare aliquid puto. Aug. Quid, si omnia quidem quae voce articulata cum aliquo significatu proferuntur, et verba sunt et nomina; sed tamen alia de causa verba, et alia de causa nomina sunt? nihilne distabit inter nomen et verbum? Ad. Quomodo istud sit non intelligo. Aug. Hoc saltem intelligis, omne coloratum visibile esse, et omne visibile coloratum, quamvis haec duo verba distincte differenterque significent. Ad. Intelligo. Aug. Quid si ergo ita et omne verbum nomen, et omne nomen verbum est, quamvis haec ipsa duo nomina, vel duo verba, id est nomen et verbum, differentem habeant significationem? Ad. Jam video posse id accidere: sed quomodo id accidat, exspecto ut ostendas. Aug. Omne quod cum aliquo significatu articulata voce prorumpit, animadvertis, ut opinor, et aurem verberare, ut sentiri; et memoriae mandari, ut nosci possit. Ad. Animadverto. Aug. Duo ergo quaedam contingunt, cum aliquid tali voce proferimus. Ad. Ita est. Aug. Quid, si horum duorum ex uno appellata sunt verba, ex altero nomina; verba scilicet a verberando, nomina vero a noscendo, ut illud primum ab auribus, hoc autem secundum ab animo vocari meruerit?

13. Ad. Concedam, cum ostenderis quomodo recte possimus omnia verba nomina dicere. Aug. Facile est: nam credo te accepisse ac tenere pronomen dictum, quod pro ipso nomine valeat, rem tamen notet minus plena significatione quam nomen. Nam, ut opinor, definivit ille ita, quem grammatico reddidisti: Pronomen est pars orationis, quae pro ipso posita nomine, minus quidem plene, idem tamen significat. Ad. Recordor et probo. Aug. Vides igitur secundum hanc definitionem nullis nisi nominibus servire, et pro his solis poni posse pronomina, velut cum dicimus, Hic vir, ipse rex, eadem mulier, hoc aurum, illud argentum: hic, ipse, eadem, hoc, illud pronomina esse; vir, rex, mulier, aurum, argentum, nomina, quibus plenius quam illis pronominibus res significatae sunt. Ad. Video et assentior. Aug. Tu ergo nunc mihi paucas conjunctiones quaslibet enuntia. Ad. Et, que, at, atque. Aug. Haec omnia quae dixisti, nonne tibi videntur esse nomina? Ad. Non omnino. Aug. Ego saltem tibi recte locutus videor, cum dicerem, Haec omnia quae dixisti? Ad. Recte prorsus; et jam intelligo quam mirabiliter ostenderis me nomina enuntiasse: non enim aliter de his recte dici potuisset, Haec omnia. Sed enim vereor adhuc, ne propterea mihi recte locutus videaris, quod has quatuor conjunctiones etiam verba esse non nego; ut ideo de his recte dici potuerit, Haec omnia, quoniam recte dicitur, Haec verba omnia. Si autem a me quaeras quae sit pars orationis, Verba; nihil aliud respondebo quam, Nomen. Quare huic nomini fortasse pronomen adjunctum est, ut illa recta esset locutio tua.

14. Aug. Acute quidem falleris, sed ut falli desinas, acutius attende quod dicam, si tamen id dicere, ut volo, valuero: nam verbis de verbis agere tam implicatum est, quam digitos digitis inserere et confricare; ubi vix dignoscitur, nisi ab eo ipso qui id agit, qui digiti pruriant, et qui auxilientur prurientibus. Ad. En toto animo adsum, nam ista haec similitudo me intentissimum fecit. Aug. Verba certe sono, et litteris constant. Ad. Ita est. Aug. Ergo ut ea potissimum auctoritate utamur, quae nobis charissima est, cum ait Paulus apostolus, Non erat in Christo Est et Non , sed Est in illo erat (II Cor. I, 19), non opinor, putandum est tres istas litteras, quas enuntiamus cum dicimus, est, fuisse in Christo, sed illud potius quod istis tribus litteris significatur. Ad. Verum dicis. Aug. Intelligis igitur eum qui ait, Est in illo erat, nihil aliud dixissequam, Est appellatur quod in illo erat: tanquam si dixisset, Virtus in illo erat; non utique aliud dixisse acciperetur, nisi, virtus appellatur quod in illo erat: ne duas istas syllabas quas enuntiamus, cum dicimus, Virtus, et non illud quod his duabus syllabis significatur, in illo fuisse arbitraremur. Ad. Intelligo ac sequor. Aug. Quid? illud nonne intelligis etiam nihil interesse utrum quisque dicat, Virtus appellatur, an, Virtus nominatur? Ad. Manifestum est. Aug. Ergo ita manifestum est, nihil interesse utrum quis dicat, Est appellatur, an, Est nominatur quod in illo erat. Ad. Video et hic nihil distare. Aug. Jamne etiam vides quid velim ostendere? Ad. Nondum sane. Aug. Itane tu non vides nomen esse id quo res aliqua nominatur? Ad. Hoc plane nihil certius video. Aug. Vides ergo, Est nomen esse, siquidem illud quod erat in illo, Est nominatur. Ad. Negare non possum. Aug. At si ex te quaererem quae sit pars orationis, Est; non opinor nomen, sed verbum esse diceres, cum id ratio etiam nomen esse docuerit. Ad. Ita est prorsus ut dicis. Aug. Num adhuc dubitas alias quoque partes orationis eodem modo, quo demonstravimus, nomina esse? Ad. Non dubito, quandoquidem fateor ea significare aliquid Si autem res ipsae quas significant, quid singulae appellentur, id est nominentur, interroges; respondere non possum, nisi eas ipsas partes orationis, quas nomina non vocamus, sed, ut cerno, vocare convincimur.

15. Aug. Nihilne te movet, ne quis existat qui nostram istam rationem labefactet dicendo, Apostolo non verborum, sed rerum auctoritatem esse tribuendam; quamobrem fundamentum persuasionis hujus non tam esse firmum quam putamus: fieri enim posse ut Paulus, quanquam vixerit praeceperitque rectissime , minus tamen recte locutus sit, cum ait, Est in illo erat; praesertim cum se ipse imperitum sermone fateatur? (II Cor. XI, 6.) quo tandem modo istum refellendum arbitraris? Ad. Nihil habeo quod contradicam, et te oro ut aliquem de illis reperias, quibus verborum notitia summa conceditur, cujus auctoritate potius id quod cupis efficias. Aug. Minus enim tibi videtur idonea, remotis auctoritatibus, ipsa ratio, qua demonstratur omnibus partibus orationis significari aliquid, et ex eo appellari; si autem appellari, et nominari; si nominari, nomine utique nominari: quod in diversis linguis facillime judicatur. Quis enim non videat, si quaeras quid Graeci nominent quod nos nominamus, Quis, responderi, TIS: quid Graeci nominent quod nos nominamus, Volo, responderi, TELO: quid Graeci nominent quod nos nominamus, Bene, responderi, KALOS: quid Graeci nominent quod nos nominamus, Scriptum, responderi, TO GEGRAMMENON: quid Graeci nominent quod nos nominamus, Et, responderi, KAI: quid Graeci nominent quod nos nominamus, Ab, responderi, APO: quid Graeci nominent quod nos nominamus, Heu, responderi, OI: atque in his omnibus partibus orationis, quas nunc enumeravi, recte loqui eum qui sic interroget: quod, nisi nomina essent, fieri non posset? Hac ergo ratione Paulum apostolum recte locutum esse, cum remotis omnium eloquentium auctoritatibus obtinere possimus; quid opus est quaerere cujus persona sententia nostra fulciatur?

16. Sed ne quis tardior aut impudentior nondum cedat, asseratque, nisi illis auctoribus, quibus verborum leges consensu omnium tribuuntur, nullo modo esse cessurum; quid in latina lingua excellentius Cicerone inveniri potest? At hic in suis nobilissimis orationibus quas Verrinas vocant, Coram, praepositionem, sive illo loco adverbium sit, nomen appellavit. Verumtamen quia fieri potest ut ego illum locum minus bene intelligam, exponaturque alias aliter, vel a me vel ab alio; est ad quod responderi posse nihil puto. Tradunt enim nobilissimi disputationum magistri, nomine et verbo plenam constare sententiam, quae affirmari negarique possit: quod genus idem Tullius quodam loco pronuntiatum vocat: et cum verbi tertia persona est, nominativum cum ea casum nominis aiunt esse oportere; et recte aiunt: quod mecum si consideres, velut cum dicimus, Homo sedet, Equus currit, agnoscis, ut opinor, duo esse pronuntiata. Ad. Agnosco. Aug. Cernis in singulis singula esse nomina, in uno homo, in altero equus; et verba singula, in uno sedet, in altero currit? Ad. Cerno. Aug. Ergo si dicerem, sedet tantum, aut currit tantum, recte a me quaereres, quis vel quid; ut responderem, Homo, vel equus, vel animal, vel quodlibet aliud, quo possit nomen redditum verbo implere pronuntiatum, id est illam sententiam quae affirmari et negari potest. Ad. Intelligo. Aug. Attende caetera, et finge nos videre aliquid longius, et incertum habere utrum animal sit an saxum, vel quid aliud, meque tibi dicere, Quia homo est, animal est; nonne temere dicerem? Ad. Temere omnino: sed non temere plane diceres, Si homo est, animal est. Aug. Recte dicis. Itaque in locutione tua placet mihi, Si; placet et tibi: utrique autem nostrum in mea displicet, Quia. Ad. Assentior. Aug. Vide jam utrum istae duae sententiae plena pronuntiata sint: Placet si, displicet, quia. Ad. Plena omnino. Aug. Age, nunc dic mihi quae ibi sint verba, quae nomina. Ad. Verba ibi video esse, placet, et, displicet: nomina vero quid aliud quam, si, et, quia? Aug. Has ergo duas conjunctiones etiam nomina esse satis probatum est. Ad. Prorsus satis. Aug. Potesne ipse per te in aliis partibus orationis hoc idem ad eamdem regulam docere? Ad. Possum.