|
17. Aug. Transeamus ergo hinc, et jam dic mihi utrum sicut omnia
verba nomina, et omnia nomina verba esse comperimus, ita tibi et omnia
nomina vocabula, et omnia vocabula nomina esse videantur. Ad. Plane
inter haec quid distet praeter diversum syllabarum sonum non video.
Aug. Nec ego interim resisto, quanquam non desint qui etiam
significatione ista discernunt, quorum sententiam modo considerare non
opus est. Sed certe animadvertis ad ea jam signa nos pervenisse, quae
se invicem significent, nulla praeter sonum distantia, et quae seipsa
significent cum caeteris omnibus partibus orationis. Ad. Non
intelligo. Aug. Non ergo intelligis et nomen vocabulo et vocabulum
nomine significari; et ita ut praeter sonum litterarum nihil intersit,
quantum ad generale nomen pertinet: nam et speciale nomen dicimus,
quod inter octo partes orationis ita est, ut alias septem non
contineat. Ad. Intelligo. Aug. At hoc est quod dixi, se invicem
significare vocabulum et nomen.
18. Ad. Teneo, sed quaero quid dixeris, Cum etiam seipsa
significant cum aliis partibus orationis. Aug. Nonne superior ratio
docuit nos, omnes partes orationis, et nomina posse dici et vocabula,
id est et nomine et vocabulo posse significari? Ad. Ita est. Aug.
Quid? ipsum nomen, id est sonum istum duabus syllabis expressum, si
ex te quaeram quid appelles, nonne recte mihi respondebis, Nomen?
Ad. Recte. Aug. Num ita se significat hoc signum quod quatuor
syllabis enuntiamus cum dicimus, Conjunctio? Hoc enim nomen inter
illa quae significat, numerari non potest. Ad. Recte accipio.
Aug. Id est quod dictum est nomen seipsum significare cum aliis quae
significat; quod etiam de vocabulo licet per teipsum intelligas. Ad.
Jam facile est: sed illud mihi nunc venit in mentem, nomen et
generaliter et specialiter dici; vocabulum autem inter octo partes
orationis non accipi: quare hoc quoque inter se praeter diversum sonum
differre arbitror. Aug. Quid? nomen et ONOMA distare inter se
aliquid putas praeter sonum, quo etiam linguae discernuntur latina
atque graeca? Ad. Hic vero nihil aliud intelligo. Aug. Perventum
est ergo ad ea signa quae et seipsa significent, et aliud ab alio
invicem significetur, et quidquid ab uno hoc et ab alio; et nihil
praeter sonum inter se differant: nam hoc quartum modo invenimus; tria
enim superiora, et de nomine et verbo intelliguntur. Ad. Omnino
perventum.
|
|