CAPUT IX.

12. Mendacium censent quidam adhibendum quo removeat homo stuprum quod ipse ab alio pateretur. Refellitur argumentum illorum, et exemplum. Aliena peccata non ei imputanda qui illa posset leviore suo peccato impedire. Peccantibus non consentire qui eos non vult peccando cohibere. Vitare peccatum quisque debet levius potius quod suum, quam quod gravius alienum. Annon mentiendum ut vitetur immunditia corporalis. Mendacia quae alios laedunt, non admittenda ut immunditia corporalis vitetur. Sic ista quaestione ex utraque parte considerata atque tractata, non tamen facile ferenda sententia est: sed adhuc diligenter audiendi qui dicunt, nullum esse tam malum factum, quod non in pejoris devitatione faciendum sit; pertinere autem ad facta hominum, non solum quidquid faciunt, sed quidquid etiam cum consensione patiuntur. Unde si exstitit causa ut eligeret christianus thurificare idolis, ne consentiret stupro quod persecutor ei, nisi faceret, minabatur; recte videntur quaerere cur non etiam mentiretur, ut tantam illam turpitudinem devitaret. Ipsam enim consensionem, qua se stuprum pati mallet, quam thurificare idolis, non passionem dicunt esse, sed factum: quod ne faceret, elegit thurificare. Quanto igitur mendacium proclivius elegisset, si mendacio posset a sancto corpore tam immane flagitium removere?

13. In qua propositione ista sunt quae merito quaeri possunt: utrum talis consensio pro facto habenda sit; aut utrum consensio dicenda sit quae non habet approbationem; aut utrum approbatio sit, cum dicitur, Expedit hoc pati potius quam illud facere; et utrum recte ille fecerit thurificare quam stuprum pati; et utrum mentiendum esset potius, si ea conditio daretur, quam thurificandum. Sed si talis consensio pro facto habenda est, homicidae sunt etiam qui occidi maluerunt quam falsum testimonium dicere; et quod est homicidium gravius, in se ipsos. Cur enim hoc pacto non dicatur, quod ipsi se occiderint; quia elegerunt hoc in se fieri, ne facerent quod cogebantur? Aut si gravius putatur alium occidere quam se ipsum, quid si haec conditio martyri proponeretur, ut si nollet de Christo falsum testimonium dicere atque immolare daemonibus, ante oculos ipsius alius non quilibet homo, sed pater ejus occideretur, rogans etiam filium ne id perseverantia sua fieri permitteret? Nonne manifestum est, illo in testimonii fidelissimi sententia permanente, solos homicidas futuros fuisse, qui patrem ejus occiderent, non illum etiam parricidam? Sicut ergo hujus tanti sceleris particeps iste non esset, cum elegisset patrem suum potius ab aliis interfici, etiam sacrilegum, cujus anima raperetur ad poenas, quam fidem suam falso testimonio violare: sic talis ille consensus non eum faceret tanti flagitii participem, si male facere ipse nollet, quidquid alii propterea fecissent, quia ipse non faceret. Quid enim tales persecutores dicunt, nisi, Fac male, ne nos faciamus? Qui si vere, nobis facientibus, non fecissent, nec sic eis nostro scelere suffragari deberemus. Nunc vero quando jam faciunt, cum ista non dicunt , cur nobiscum potius, quam soli turpes atque nocentes sint? Non enim consensus ille dicendus est; quia non approbamus quod faciunt, semper optantes, et quantum in nobis est prohibentes ne faciant, factumque ipsorum non solum non committentes cum eis, sed etiam quanta possumus detestatione damnantes.

14. Quomodo, inquis, non cum eis facit, quando illi hoc non facerent, si ipse illud faceret? Hoc modo frangimus januam cum effractoribus, quia si non eam clauderemus, illi non frangerent: et occidimus homines cum latronibus, si scire contingat hoc eos esse facturos; quia si nos praevenientes eos occideremus, illi non occiderent alios. Aut si fateatur nobis aliquis parricidium se facturum, nos cum eo facimus, si cum possumus eum priusquam faciat, non interficimus, quando aliter eum vel cohibere vel impedire non possumus. Totidem enim verbis dici potest: Fecisti cum eo, quia hoc ille non fecisset, si tu illud fecisses. Ego utrumque malum fieri nollem: sed id tantum cavere potui ne fieret, quod erat in mea potestate; alterum autem alienum, quod meo praecepto exstinguere non potui, meo malefacto impedire non debui. Non ergo peccantem approbat, qui pro alio non peccat; et neutrum placet ei qui utrumque nollet admitti: sed illud quod ad se pertinet, etiam potestate non perpetrat; quod autem ad alterum, sola voluntate condemnat. Et ideo proponentibus illam conditionem atque dicentibus, Si non thurificaveris, hoc patieris; si respondisset, Ego neutrum eligo, utrumque detestor, ad nihil horum vobis consentio: inter haec verba atque talia, quae certe quoniam vera essent, nulla ejus consensio, nulla approbatio teneretur; quaecumque ab eis passus esset, illi deputaretur injuriarum acceptio, illis commissio peccatorum. Debuitne igitur, ait quispiam, stuprum perpeti potius quam thurificare? Si quaeris quod debuerit, neutrum debuit. Si enim dixero aliquid horum debuisse; aliquid horum approbabo, cum improbem utrumque. Sed si quaeritur quod horum potius debuit evitare, qui utrumque non potuit, sed alterutrum potuit: respondebo, suum peccatum potius quam alienum; et levius potius quod suum, quam gravius quod alienum. Ut enim salva diligentiore inquisitione interim concedam gravius esse stuprum quam thurificationem: illa tamen ipsius erat, illud alienum factum, quamvis id ipse perpeteretur; cujus autem factum, ejus et peccatum. Quamvis enim gravius sit homicidium quam furtum; pejus est tamen facere furtum, quam pati homicidium. Itaque si cuiquam proponeretur, ut si furtum facere nollet, interficeretur, hoc est, committeretur in eum homicidium; quia utrumque evitare non posset, id evitaret potius quod suum peccatum esset, quam quod alienum. Nec ideo et illud ejus fieret, quia in eum committeretur, et quia id posset evitare, si suum vellet admittere.

15. Totus itaque hujus quaestionis nodus ad hoc adducit, ut quaeratur utrum alienum nullum peccatum, quamvis in te commissum, tibi imputetur, si leviore tuo peccato id possis evitare, nec facis ; an excepta est omnis immunditia corporalis. Nemo enim aliquem immundum fieri dicit, si occidatur, aut mittatur in carcerem, aut in vinculis habeatur, aut flagelletur, caeterisque tormentis et cruciatibus affligatur, aut proscribatur damnisque afficiatur gravissimis usque ad ultimam nuditatem, aut exspolietur honoribus atque ingentes accipiat contumelias per quaecumque convicia: quidquid horum quisque injuste passus fuerit, nemo est tam demens qui eum immundum fieri dicat. At si fimo perfundatur , aut si tale aliquid ei per os infundatur vel inculcetur, patiaturve muliebria; omnium fere sensus abhorret, et conspurcatum atque immundum vocant. Ita igitur concludendum est, ut quaecumque aliena peccata, exceptis iis quae immundum faciunt in quem committuntur, non evitet quisque peccatis suis, neque pro se, neque pro quoquam, sed ea sufferat potius fortiterque patiatur; et si nullis peccatis suis ea debet evitare, neque mendacio: illa vero quae ita committuntur in hominem, ut eum faciant immundum, etiam peccatis nostris evitare debeamus; ac per hoc nec peccata dicenda sint, quae propterea fiunt ut illa immunditia devitetur. Quidquid enim ita fit, ut nisi fieret, juste reprehenderetur, non est peccatum. Ex quo conficitur ut nec illa immunditia vocanda sit, quando evitandi eam nulla facultas est: habet enim etiam tunc quod recte agat qui ea patitur, ut patienter ferat quidquid non potest evitare. Nullus autem recte agens immundus fieri potest quolibet contagio corporali. Immundus est enim ante Deum omnis iniquus. Mundus ergo est omnis justus; etsi non ante homines, tamen ante Deum, qui sine errore judicat. Proinde nec cum ea patitur, data evitandi potestate, contactu ipso immundus fit; sed peccato, quo ea cum posset noluit evitare. Nullum enim peccatum esset, quidquid propter illa evitanda factum esset. Propter haec igitur evitanda quisquis mentitus fuerit, non peccat.

16. An aliqua etiam mendacia excipienda sunt, ut satius sit hanc pati, quam illa committere? Quod si ita est, non quidquid factum fuerit ut illa immunditia evitetur, non est peccatum: quandoquidem sunt quaedam mendacia quae gravius sit admittere, quam illa pati. Nam si aliquis ad stuprum quaeratur, qui possit occultari mendacio, quis audet dicere nec tunc esse mentiendum? At si tali mendacio possit latere, quod alterius famam laedat, ejus immunditiae falso crimine ad quam patiendam ille quaeritur; tanquam si dicatur quaerenti, nominato aliquo casto viro atque ab hujusmodi flagitiis alieno, Vade ad illum, et ipse tibi procurabit quo libentius utaris, novit enim tales et diligit; atque ita iste ab eo quem quaerebat, posset averti: nescio utrum alterius fama mendacio violanda sit, ne alterius corpus aliena libidine violetur. Et omnino nunquam pro aliquo mentiendum est, eo mendacio quod alterum laedat; etsi levius laeditur, quam ille, nisi ita mentireris, laederetur. Quia nec panis alienus invito, quamvis valentiori, auferendus est, ut alatur infirmior; nec innocens invitus virgis caedendus est, ne alius occidatur. Plane si velint fiat; quia nec laeduntur, cum ita volunt.