|
Mendacium in doctrina religionis nunquam adhibendum. Sed utrum etiam
volentis fama falso stupri crimine laedenda sit, ut ab alterius corpore
stuprum avertatur, magna quaestio est. Et nescio utrum facile
reperiatur quomodo justum sit volentis famam falso stupri crimine
maculari, quam ipso stupro corpus inviti.
17. Sed tamen si talis optio proponeretur ei qui thurificare
idolis, quam muliebria perpeti maluit, ut si illud vellet evitare,
famam Christi aliquo mendacio violaret; insanissimus esset, si
faceret. Plus etiam dico, quia insanus esset, si alienae libidinis
evitandae causa, ne id in eo fieret quod nulla sua libidine pateretur,
Christi Evangelium falsis Christi laudibus infalsaret; magis evitans
alienam corruptionem in corpore suo, quam in doctrina sanctificationis
animarum atque corporum corruptionem suam. Quamobrem a doctrina
religionis, atque ab eis omnino enuntiationibus, quae propter
doctrinam religionis enuntiantur, cum illa docetur et discitur, omnia
penitus mendacta removenda sunt. Nec ulla omnino causa inveniri posse
credatur, cur in rebus talibus mentiendum sit: quando nec ideo in ea
doctrina mentiendum est, ut ad eam ipsam quisque facilius perducatur.
Fracta enim vel leviter diminuta auctoritate veritatis, omnia dubia
remanebunt: quae nisi vera credantur, teneri certa non possunt.
Licet igitur vel dissertori ac disputatori atque praedicatori rerum
aeternarum, vel narratori vel pronuntiatori rerum temporalium ad
aedificandam religionem atque pietatem pertinentium, occultare in
tempore quidquid occultandum videtur: mentiri autem nunquam licet;
ergo nec occultare mentiendo.
|
|