|
18. Mendacia etiam removenda quae aut alteri obsunt, aut ipsi
mentienti. Mentiens et mendax differunt. Hoc primitus et firmissime
constituto, de caeteris mendaciis securius quaeritur. Sed
consequenter etiam videndum est, removenda esse etiam omnia mendacia
quae aliquem laedunt injuste: quia nulli est injuria vel levior
inferenda, ut ab alio gravior repellatur. Nec illa sunt admittenda
mendacia, quae quamvis non obsint alteri, nulli tamen prosunt, et
obsunt eis ipsis qui gratis mentiuntur. Ipsi enim proprie mendaces
dicendi sunt. Interest enim inter mentientem atque mendacem. Nam
mentiens est etiam qui mentitur invitus: mendax vero amat mentiri,
atque habitat animo in delectatione mentiendi . Juxta ponendi sunt et
qui de mendacio volunt placere hominibus, non ut alicui faciant
injuriam vel inferant contumeliam; jam enim supra hoc genus removimus;
sed ut suaves sint in sermonibus suis. Isti ab illo genere in quo
mendaces posuimus, hoc differunt, quod illos mentiri delectat,
gaudentes de ipsa fallacia: istis autem placere libet de suaviloquio,
qui tamen veris mallent placere; sed quando non facile inveniunt vera
quae grata sint audientibus, mentiri eligunt potius quam tacere.
Difficile est tamen ut isti totam narrationem falsam aliquando
suscipiant; sed plerumque veris falsa contexunt, ubi suavitas eos
deserit. Haec autem duo genera mendaciorum non obsunt credentibus,
quia nihil de doctrina religionis veritatisque falluntur, aut de ullo
commodo vel utilitate sua. Sufficit enim eis ut judicent fieri
potuisse quod dicitur, et fidem habeant homini quem non debent temere
existimare mentientem. Quid enim obest, si credat patrem aut avum
alicujus virum bonum fuisse, etiamsi non fuit; aut usque ad Persas
militando pervenisse, etiamsi a Roma nunquam recessit? Ipsis autem
mentientibus valde obsunt: illis quidem, quia sic deserunt veritatem,
ut fallacia laetentur; istis, quia se malunt placere, quam verum .
|
|