CAPUT XII.

19. Mendacium quod et nulli obest et alicui prodest an adhibendum. An mendacia quaedam honesta, quae nonnulli prosunt et nulli obsunt. Mentiri annon semper sit falsum testimonium dicere. Istis generibus sine ulla dubitatione damnatis, sequitur genus mendacii tanquam gradatim ad meliora surgentibus, quod benevolis et bonis vulgo tribui solet, cum ille qui mentitur, non solum alteri non obest, sed etiam prodest alicui. De isto genere est tota contentio, utrumne sibi obsit, qui sic prodest alteri, ut faciat contra veritatem. Aut si veritas illa sola dicenda est, quae ipsas mentes intimo atque incommutabili lumine illustrat; facit certe contra aliquod verum, quia etsi falluntur corporis sensus, contra verum tamen facit, qui dicit aliquid ita esse, vel non ita, quod ei nec mens nec sensus nec opinatio sua fidesve renuntiat. Utrum ergo non sibi obsit, qui hoc modo alteri prodest; an illa compensatione non obsit sibi, qua prodest alteri, magna quaestio est. Si ita est, consequenter etiam sibi prodesse debet per mendacium quod nulli obest. Sed ea connexa sunt, et istis concessis necessario trahuntur quae multum conturbant. Si enim quaeratur quid obsit homini copiis superfluis redundanti, si de innumeris millibus frumentorum amittat unum modium, qui tamen modius possit ad necessarium victum prodesse furanti; consequens erit ut et furtum sine reprehensione fieri possit, et falsum testimonium sine peccato dici. Quo quid dici potest perversius? An vero si alius furatus esset illum modium, et tu videres, interrogatusque esses, mentireris honeste pro paupere, et si id pro tua paupertate facias, culpaberis? quasi amplius alium quam te diligere debeas. Utrumque ergo turpe atque vitandum est.

20. Sed fortassis exceptionem addendam quis putet, ut sint quaedam honesta mendacia, quae non solum nulli obsunt, sed etiam nonnulli prosunt, exceptis his quibus crimina occultantur et defenduntur: ut ideo sit illud turpe mendacium, quod quamvis nulli obsit, et prosit pauperi, furtum tamen occultat; si autem ita nulli obesset et prodesset alicui, ut etiam nullum peccatum occultaret atque defenderet, turpe non esset. Velut si quispiam pecuniam suam te vidente absconderet, ne per furtum aut vim amitteret, atque inde interrogatus mentireris; neque obesses cuiquam, et ei prodesses cui opus erat illud occultum , et nullum peccatum mentiendo texisses. Non enim quisquam peccat abscondendo rem suam, quam timet amittere. Sed si propterea non peccamus mentiendo, quia nullius peccatum tegentes, et nulli obsumus, et alicui prosumus, quid agimus de ipso peccato mendacii? Ubi enim positum est, Ne furtum feceris; ibi positum est, Ne falsum testimonum dixeris (Exod. XX, 15, 16). Cum ergo singula prohibeantur, cur falsum testimonium tunc est culpabile, si furtum tegat, vel aliquod aliud peccatum; si autem nulla defensione peccati per se ipsum fiat, non est culpabile, cum ipsum furtum per se culpabile sit, et caetera peccata? An occultare peccatum non licet, facere licet?

21. Quod si absurdum est, quid dicemus? An falsum testimonium non est, nisi cum quisque ita mentitur, ut aut crimen confingat in aliquem, aut alicujus crimen occultet, aut quoquo modo quemquam in judicio premat? Videtur enim testis judici necessarius ad causae cognitionem. Sed si hactenus testem Scriptura nominaret, non diceret Apostolus, Invenimur et falsi testes Dei, si testimonium diximus adversus Deum, quia excitaverit Christum, quem non excitavit (I Cor. XV, 15). Ita enim ostendit falsum testimonium esse mendacium, etiamsi in cujusquam falsa laude dicatur.