|
An mentiendum ne prodatur vel homicida, vel innocens quaesitus ad
mortem. Firmus episcopus Thagastensis, nec vult mentiri, nec ut
hominem quaesitum prodat tormentis adigi potest. Quid respondeat
interrogatus et sciens ubi sit ille qui ad mortem quaeritur. An forte
tunc dicit falsum testimonium qui mentitur, cum aut peccatum alicujus
vel fingit vel tegit, aut alicui obest quoquo modo? Si enim mendacium
quod adversus vitam cujusquam temporalem dicitur detestabile est;
quanto magis quod adversus vitam aeternam? sicuti est omne mendacium,
si in doctrina religionis fiat. Et ideo falsum testimonium vocat
Apostolus, si quis de Christo, etiam quod ad ejus laudem videtur
pertinere, mentiatur. Si autem mendacium sit, quod neque cujusquam
peccatum aut confingat aut tegat, nec a judice quaeratur, et nulli
obsit et prosit alicui; nec falsum testimonium esse, nec
reprehensibile mendacium?
22. Quid ergo, si ad christianum homicida confugiat, aut videat
quo confugit; et de hac re interrogetur ab eo qui ad supplicium quaerit
hominem hominis interfectorem? mentiendum est? Quomodo enim non tegit
peccatum mentiendo, cum ille pro quo mentitur, peccatum sceleratum
admiserit? An quia non de peccato ejus interrogatur, sed de loco ubi
lateat? Ergo mentiri ad tegendum cujusquam peccatum, malum est;
mentiri autem ad tegendum peccatorem, non est malum? Ita sane, ait
quispiam: non enim tunc peccat quisquam, cum evitat supplicium; sed
cum facit aliquid dignum supplicio. Pertinet autem ad disciplinam
christianam, ut neque de cujusquam correctione desperetur, neque
cuiquam poenitendi aditus intercludatur. Quid, si ad judicem ductus
de ipso loco ubi se ille occultet interrogeris? dicturus es, aut,
Non ibi est, ubi eum scis esse; aut, Non novi et non vidi, quod
nosti et vidisti? Dicturus ergo es falsum testimonium, et occisurus
animam tuam, ne occidatur homicida? An usque ad conspectum judicis
mentieris, judice autem quaerente jam verum dices, ne sis falsus
testis? Ipse igitur hominem proditione occisurus es. Etiam
proditorem quippe divina Scriptura detestatur. An forte proditor non
est, qui judici interroganti verum indicat; esset autem proditor, si
quemquam ad exitium ultro deferret? Quid, si de justo atque innocente
ubi lateat sciens a judice interrogeris, qui tamen ad mortem a majore
potestate jussus est rapi, ut ille qui interrogat exsecutor sit legis,
non conditor? an ideo non erit falsum testimonium quod pro innocente
mentieris, quia nec ille judex, sed exsecutor interrogat? Quid, si
ipse conditor legis interroget, aut quilibet judex iniquus ad
supplicium quaerens innocentem? quid facies? falsus testis, an
proditor eris? An ille erit proditor, qui justo judici latentem
homicidam ultro detulerit; et ille non erit, qui judici injusto ubi
lateat innocens quem quaerit occidere, interroganti indicaverit eum qui
se fidei ejus commiserat? An inter crimen falsi testimonii et
proditionis dubius incertusque remanebis? An tacendo, vel profitendo
te non esse dicturum, certus utrumque vitabis? Cur ergo non hoc
facias, priusquam ad judicem venias, ut caveas etiam mendacium?
Evitato enim mendacio, omne testimonium falsum effugies; sive omne
mendacium sit falsum testimonium, sive non omne: evitato autem falso
testimonio quod tu esse intelligis, non effugies omne mendacium.
Quanto ergo fortius, quanto excellentius dices: Nec prodam, nec
mentiar?
23. Fecit hoc episcopus quondam Thagastensis Ecclesiae, Firmus
nomine, firmior voluntate. Nam cum ab eo quaereretur homo jussu
Imperatoris per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem
diligentia quanta poterat occultabat; respondit quaerentibus nec
mentiri se posse, nec hominem prodere, passusque tam multa tormenta
corporis (nondum enim erant Imperatores christiani), permansit in
sententia. Deinde ad Imperatorem ductus, usque adeo mirabilis
apparuit, ut ipse homini quem servabat, indulgentiam sine ulla
difficultate impetraret. Quid hoc fieri potest fortius atque
constantius? Sed ait quisquam timidior: Paratus esse possum ad
quaelibet ferenda tormenta, vel etiam mortem obeundam, ne peccem: cum
autem peccatum non sit ita mentiri, ut neque cuiquam obsis, neque
falsum testimonium dicas, et prosis alicui; stultum est et grave
peccatum, voluntaria frustra sustinere tormenta, et fortassis utilem
salutem ac vitam incassum saevientibus projicere. A quo quaero cur
timeat quod scriptum est, Falsum testimonium non dices (Exod.
XX, 16); et non timeat quod Deo dictum est, Perdes omnes qui
loquuntur mendacium (Psal. V, 7)? Non, inquit scriptum est,
Omne mendacium: sed ita intelligo, ac si sit scriptum, Perdes omnes
qui loquuntur falsum testimonium. At nec ibi dictum est, Omne falsum
testimonium. Sed ibi positum est, inquit, ubi caetera quae omni modo
mala sunt. Numquid et illud quod ibi est, Non occides (Exod.
XX, 13)? Quod si omni modo malum est, quomodo ab hoc crimine
excusabuntur justi, qui post legem datam multos occiderunt? Sed
respondetur quod non ipse occidat, qui justi alicujus praecepti
minister est. Horum ergo timorem sic accipio, ut tamen illum
laudabilem virum, qui nec mentiri voluit, nec hominem prodere, et
melius arbitrer intellexisse quod scriptum est, et intellectum fortiter
implevisse.
24. Sed venitur aliquando ad hujusmodi articulum, ut non
interrogemur ubi sit ille qui quaeritur, neque cogamur ut eum
prodamus, si sic occultatus est, ut inveniri facile nisi proditus
nequeat: sed quaeritur a nobis utrum illo loco sit, an non sit. Ubi
si eum esse scimus, tacendo eum prodimus; vel etiam dicendo nequaquam
nos esse dicturos, utrum ibi sit, an non sit: ex hoc enim colligit
ille qui quaerit, ibi eum esse, ubi si non esset, nihil aliud ab eo
qui mentiri nollet, nec hominem prodere, nisi eum non ibi esse
responderetur. Ita per nostram vel taciturnitatem vel talia verba homo
proditur, ut intret qui quaerit, si potestatem habet, et inveniat
eum: qui tamen ab ejus inventione mendacio nostro posset averti.
Quapropter si nescis ubi sit, nulla est causa occultandae veritatis,
sed te nescire fatendum est. Si autem scis ubi sit, sive ibi sit ubi
quaeritur, sive alibi; non est dicendum, cum quaesitum fuerit utrum
ibi sit, an non sit, Non dico quod quaeris: sed dicendum, Scio ubi
sit, sed nunquam monstrabo. Nam si de uno loco non respondeas, et te
non esse proditurum fatearis; tale est ac si eumdem locum digito
ostendas: movetur enim certa suspicio. Si autem primo fatearis te
scire ubi sit, sed non dicere; potest fortasse ab illo loco inquisitor
averti, et tibi jam incumbere, ut ubi est a te prodatur. Pro qua
fide atque humanitate quidquid fortiter tuleris, non solum non
culpabile, sed etiam laudabile judicatur: exceptis duntaxat his quae
si passus fuerit homo, non fortiter, sed impudice ac turpiter pati
dicitur. Hoc est enim ultimum mendacium, de quo diligentius
tractandum est.
|
|