CAPUT XIV.

25. Mendaciorum octo genera. Nam primum est ad evitandum capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis: ad quod mendacium nulla conditione quisquam debet adduci. Secundum autem, ut aliquem laedat injuste: quod tale est, ut et nulli prosit, et obsit alicui. Tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri, quamvis non ad immunditiam obsit corporalem. Quartum, quod fit sola mentiendi fallendique libidine, quod merum mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de suaviloquio. His omnibus penitus evitatis atque rejectis, sequitur sextum genus, quod et nulli obest, et prodest alicui: velut si quispiam pecuniam alicujus injuste tollendam, sciens ubi sit, nescire se mentiatur quocumque interrogante. Septimum, quod et nulli obest, et prodest alicui: excepto si judex interrogat: velut si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere, mentiatur; non solum justum atque innocentem, sed et reum; quia christianae disciplinae sit, ut neque de cujusquam correctione desperetur, neque cuiquam poenitendi aditus intercludatur . De quibus duobus generibus, quae solent habere magnam controversiam, satis tractavimus, et quid nobis placeret ostendimus: ut suscipiendis incommoditatibus, quae honeste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera devitentur a fortibus et fidelibus et veracibus viris ac feminis. Octavum est genus mendacii, quod et nulli obest, et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporali aliquem tueatur, duntaxat ea quam superius commemoravimus. Nam etiam non lotis manibus manducare, immunditiam putabant Judaei (Matth. XV, 2, 20). Aut si et hanc quisquam immunditiam vocat; non tamen talem, pro qua evitanda mentiendum sit. Si autem mendacium tale est, quod alicui faciat injuriam; etiamsi ab hac immunditia, quam omnes homines abhorrent ac detestantur, muniat hominem; utrum et hoc genere mentiendum sit, si talis fiat injuria per mendacium, quae non sit in eo genere immunditiae, de quo nunc agimus, alia quaestio est: non enim jam de mendacio quaeritur; sed quaeritur utrum alicui facienda sit injuria etiam non per mendacium, ut illa ab altero immunditia depellatur. Quod nullo modo putaverim: quanquam proponantur levissimae injuriae, veluti est illa quam de uno modio amisso supra commemoravi; et multum perturbent, utrum non debeamus facere cuiquam vel talem injuriam, si ea potest alius, ne stuprum patiatur, defendi aut muniri. Sed, ut dixi, alia quaestio est.