|
Auctoritates divinae, quibus mendacium prohibetur, aliaque praecepta
ex factis sanctorum intelligenda. Praeceptum praebendi alteram
maxillam percutienti. Praeceptum non jurandi omnino. Praeceptum non
cogitandi de crastino. Praeceptum ne Apostoli secum aliquid portent
in via. Nunc illud quod instituimus, peragamus: utrum mentiendum
sit, si etiam inevitabilis conditio proponatur, ut aut hoc faciamus,
aut stuprum patiamur, vel aliquam exsecrabilem inquinationem; etiamsi
mentiendo nulli faciamus injuriam.
26. De qua re patebit aliquis considerationi locus, si prius
divinas auctoritates, quae mendacium prohibent, diligenter
discutiamus: si enim ipsae nullum dant locum, frustra quaerimus qua
exeamus; tenendum est enim omni modo praeceptum Dei, et voluntas Dei
in iis quae tenendo praeceptum ejus passi fuerimus, aequo animo
sequenda: si autem relaxatur aliquis exitus, non est in tali causa
recusandum mendacium. Propterea divinae Scripturae non solum
praecepta Dei continent, sed etiam vitam moresque justorum; ut si
forte occultum est, quemadmodum accipiendum sit quod praecipitur, in
factis justorum intelligatur. Exceptis itaque his factis quae potest
quisque ad allegoricam significationem referre, quamvis gesta esse nemo
ambigat, sicuti sunt fere omnia in libris Veteris Testamenti: quis
enim ibi aliquid audeat affirmare non pertinere ad figuratam
praenuntiationem? Quippe cum Apostolus etiam filios Abrahae, quos
utique naturali ordine propagandi populi editos esse atque vixisse
facillime dicitur (non enim monstra et prodigia nata sunt, ut ad
significationem aliquam ducant animum), duo tamen Testamenta
significare asserat (Galat. IV, 22-24); et beneficium illud
mirabile, quod Deus populo Israel praestitit ad eruendos eos de
servitute, qua in Aegypto premebantur, poenamque vindictae, cum in
itinere peccassent, in figura contigisse dicat (I Cor. X,
1-11): quae facta invenies, quibus istam regulam deroges, et
affirmare praesumas ad figuram aliquam non esse redigenda? His ergo
exceptis, ea quae in Novo Testamento a sanctis facta sunt, ubi morum
imitandorum evidentissima commendatio est, valeant ad exempla
intelligendarum Scripturarum, quae in praeceptis digesta sunt.
27. Velut cum legimus in Evangelio, Accepisti alapam, para
alteram maxillam (Matth. V, 39). Exemplum autem patientiae
nullum quam ipsius Domini potentius et excellentius invenimus: at ipse
cum alapa percussus esset, non ait, Ecce altera maxilla; sed ait,
Si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis
(Joan. XVIII, 23)? Ubi ostendit, illam praeparationem
alterius maxillae in corde faciendam. Quod etiam apostolus Paulus
utique noverat: nam et ipse cum esset alapa percussus ante
Pontificem, non ait, Percute maxillam alteram; sed, Percutiet te
Dominus inquit, paries dealbate: et tu sedes judicare me secundum
legem, et contra legem jubes me percuti (Act. XXIII, 3)?
altissime intuens sacerdotium Judaeorum jam tale factum fuisse, ut
nomine forinsecus niteret, intrinsecus autem luteis concupiscentiis
sorderet; quod transiturum esse vindicta Domini videbat in spiritu,
cum illud diceret: sed tamen cor paratum habebat, non solum ad alias
alapas accipiendas, sed etiam quaelibet tormenta pro veritate
patienda, cum eorum dilectione a quibus illa pateretur.
28. Scriptum est etiam, Ego autem dico vobis, non jurare omnino.
Juravit autem ipse Apostolus in Epistolis suis (Rom. IX, 1;
Philipp. I, 8, et Galat. I, 20). Et sic ostendit quomodo
accipiendum esset quod dictum est, Dico vobis, non jurare omnino: ne
scilicet jurando ad facilitatem jurandi veniatur, ex facilitate ad
consuetudinem, atque ita ex consuetudine in perjurium decidatur. Et
ideo non invenitur jurasse, nisi scribens, ubi consideratio cautior
non habet linguam praecipitem. Et hoc utique a malo, sicut dictum
est, Quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 34,
37): non tamen suo, sed eorum infirmitatis, quibus etiam sic fidem
facere conabatur. Nam quod loquens jurasset, dum non scriberet,
nescio utrum aliqua de illo Scriptura narraverit. Et tamen Dominus
ait, omnino non jurare: non enim concessit ut id liceret
scribentibus. Sed quia praecepti violati reum Paulum, praesertim in
Epistolis conscriptis atque editis ad spiritualem vitam salutemque
populorum nefas est dicere; intelligendum est illud quod positum est,
omnino, ad hoc positum, ut quantum in te est, non affectes, non
ames, non quasi pro bono cum aliqua delectatione appetas jusjurandum.
29. Sicut illud, Nolite cogitare de crastino; et, Nolite itaque
cogitare quid manducetis, et quid bibatis, et quid induamini
(Matth. VI, 34, 25). Cum autem videmus et ipsum Dominum
habuisse loculos, quo ea quae dabantur, mittebantur, ut servari
possent ad usus pro tempore necessarios (Joan. XII, 6); et
ipsos Apostolos procurasse multa fratrum indigentiae, non solum in
crastinum, sed etiam in prolixius tempus impendentis famis, sicut in
Actibus Apostolorum legimus (Act. XI, 28-30): satis
elucet illa praecepta sic intelligenda, ut nihil operis nostri
temporalium adipiscendorum amore vel timore egestatis tanquam ex
necessitate faciamus.
30. Item dictum est Apostolis, ut nihil secum portantes in via,
ex Evangelio viverent. Et quodam loco etiam ipse Dominus
significavit cur hoc dixerit, cum addidit, Dignus est enim operarius
mercede sua (Luc. X, 4, 7, et Matth. X, 10): ubi satis
ostendit permissum hoc esse, non jussum; ne forte qui hoc faceret, ut
in opere praedicationis verbi aliquid ab eis quibus praedicaret, in
usus vitae hujus sumeret, illicitum aliquid se facere arbitraretur.
Posse tamen laudabilius non fieri, in apostolo Paulo satis
demonstratum est: qui cum diceret, Communicet autem qui catechizatur
verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis (Galat. VI, 6);
et multis locis id salubriter fieri ab eis quibus verbum praedicaret,
ostenderet: Sed tamen ego, inquit, non sum usus hac potestate (I
Cor. IX, 12). Potestatem ergo dedit Dominus, cum ista
diceret, non imperio constrinxit. Ita pleraque in verbis intelligere
non valentes, in factis sanctorum colligimus quemadmodum oporteat
accipi, quod facile in aliam partem duceretur, nisi exemplo
revocaretur.
|
|