|
31. Os duplex, vocis et cordis: de quo ore dictum sit, Os quod
mentitur, etc. Os cordis etiam in Evangelio monstratum. An vetitum
id tantum mendacium, quo alicui detrahitur. Sensus triplex in loco
Ecclesiastici (cap. 7, V\. 14). Sic ergo quod scriptum
est, Os autem quod mentitur, occidit animam; de quo ore dixerit,
quaeritur. Plerumque enim Scriptura cum os dicit, conceptaculum
ipsum cordis significat, ubi placet et decernitur quidquid etiam per
vocem, cum verum loquimur, enuntiatur: ut corde mentiatur, cui
placet mendacium; possit autem non corde mentiri, qui per vocem aliud
quam est in animo ita profert, ut majoris mali evitandi causa malum se
admittere noverit, cui tamen utrumque displiceat. Et qui hoc
asserunt, ita dicunt etiam illud intelligendum quod scriptum est, Qui
loquitur veritatem in corde suo (Psal. XIV, 3): quia semper in
corde veritas loquenda est; non autem semper in ore corporis, si
aliqua causa cavendi majoris mali aliud quam in animo est, voce
proferri exigat. Et esse quidem os cordis, ex hoc jam intelligi
potest, quod ubi locutio est, ibi os non absurde intelligitur: nec
recte diceretur, Qui loquitur in corde suo; nisi et os in corde recte
intelligeretur. Quanquam et eo ipso loco, ubi scriptum est, Os
autem quod mentitur, occidit animam; si circumstantia lectionis
consideretur, non accipiatur fortasse aliud quam os cordis. Obscurum
enim responsum ibi est, ubi homines latet, qui os cordis, nisi os
corporis consonet, audire non possunt. Illud autem os dicit in eo
loco Scriptura pervenire ad auditum Spiritus Domini, qui replevit
orbem terrarum: ita ut etiam labia et vocem et linguam commemoret in eo
loco; nec tamen omnia sinat intellectus nisi de corde accipi, quia
Dominum dicit non latere quod dicitur: quod autem sono isto ad aures
nostras pertinente dicitur, nec homines latet. Ita quippe scriptum
est: Humanus est enim Spiritus sapientiae, et non liberabit
maledicum a labiis ejus: quoniam renum illius testis est Deus, et
cordis illius scrutator est et verus, linguae illius auditor. Quoniam
Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia,
scientiam habet vocis. Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest
latere, sed nec praeteriet illum corripiens judicium. In
cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius
auditio a Domino veniet, ad correptionem iniquitatum illius. Quoniam
auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a
detractione linguae parcite: quoniam responsum obscurum in vacuum non
ibit. Os autem quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 6
11). Videtur ergo his minari, qui obscurum putant et secretum esse
quod corde agitant atque versant. Tam vero clarum ostendere voluit hoc
esse auribus Dei, ut etiam tumultum eum appellaverit.
32. Manifeste etiam in Evangelio invenimus os cordis; ut uno loco
et corporis et cordis os Dominus commemorasse inveniatur, ubi ait:
Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod
in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur; quae autem
procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem? De
corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria,
fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt quae
coinquinant hominem (Matth. XV, 16-20). Hic si unum os,
quod est corporis, intellexeris, quomodo intellecturus es, Quae
autem procedunt de ore, de corde exeunt; cum et sputus et vomitus de
ore procedant? Nisi forte tunc quisque non coinquinatur, cum edit
aliquid immundum; coinquinatur autem, cum id evomit. Quod si
absurdissimum est, restat ut os cordis intelligamus a Domino
expositum, cum ait, Quae procedunt de ore, de corde exeunt. Nam et
furtum cum possit, et saepe ita fiat, in silentio corporalis vocis
atque oris perpetrari; dementissimum est sic intelligere, ut tunc
putemus quemquam peccato furti contaminari, cum id fatetur aut
indicat; cum autem id tacite committit, incoinquinatum arbitrari. At
vero si ad os cordis quod dictum est referamus, nihil omnino peccati
tacite committi potest: non enim committitur, nisi ex ore illo
interiore procedat.
33. Sicut autem quaeritur de quo ore dixerit, Os autem quod
mentitur, occidit animam; ita quaeri potest, de quo mendacio.
Videtur enim de illo proprie dicere, quo cuiquam detrahitur. Ait
enim: Abstinete ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a
detractione linguae parcite. Fit autem ista detractio per
malevolentiam, cum quisquam non solum ore ac voce corporis profert quod
confingit in aliquem, sed etiam tacitus talem vult credi; quod est
utique ore cordis detrahere: quod dicit obscurum et occultum Deo esse
non posse.
34. Nam quod alio loco scriptum est, Noli velle mentiri omne
mendacium; non ad hoc volunt valere, ut nullo mendacio quisquam
mentiatur. Itaque cum alius dixerit, ex isto Scripturae testimonio
usque adeo generaliter omne mendacium esse detestandum, ut etiam si
quis mentiri velit, etiamsi non mentiatur, jam voluntas ipsa damnanda
sit; atque ad hoc interpretetur, quod non dictum est, Noli mentiri
omne mendacium; sed, Noli velle mentiri omne mendacium; ut non solum
mentiri, sed nec velle mentiri quisque audeat ullo mendacio.
|
|