|
Psalmi 5 versiculus 7 tripliciter quoque intellectus. Praeceptum
vetans falsum testimonium dici, quomodo intelligendum. Dicit alius,
Imo quod ait, Noli velle mentiri omne mendacium; de ore cordis
exterminandum atque alienandum esse mendacium voluit: ut a quibusdam
mendaciis ore corporis abstinendum sit, sicut illa sunt maxime, quae
pertinent ad doctrinam religionis; a quibusdam vero non sit ore
corporis abstinendum, si majoris mali evitandi causa exigit; ore autem
cordis ab omni mendacio penitus abstinere debeamus. Ubi oportet
intelligi quod dictum est, Noli velle: voluntas quippe ipsa quasi os
cordis accipitur, ut non pertineat ad os cordis, cum majus malum
caventes mentimur inviti. Est et tertius intellectus, quo sic
accipias, Noli omne, ut exceptis aliquibus mendaciis mentiri te
sinat. Tanquam si diceret, Noli velle credere omni homini: non
utique ut nulli crederetur moneret; sed ut non omnibus, aliquibus
autem crederetur. Et id quod sequitur, Assiduitas enim ejus non
proficiet ad bonum (Eccli. VII, 14), ita sonat, quasi non a
mendacio, sed ab assiduo mendacio, id est, a consuetudine atque amore
mentiendi prohibere videatur. Quo profecto delabetur, quisquis vel
omni mendacio putaverit abutendum, (ita enim nec illud cavebit, quod
fit in doctrina pietatis et religionis; quo sceleratius quid facile
invenias, non inter omnia mendacia, sed inter omnia peccata?) vel
alicui mendacio, quamvis facili, quamvis innoxio, nutum voluntatis
accommodaverit; ut non invitus evadendi majoris mali causa, sed volens
libensque mentiatur. Ita cum tria sint quae in hac sententia intelligi
possint: aut, Omne mendacium non solum mentiri noli, sed nec velle
mentiri ; aut, noli velle, sed vel invitus mentire, cum fugiendum
est aliquid gravius; aut, noli omne, ut exceptis aliquibus mendaciis
caetera permittantur: unum hic pro his quibus mentiri nunquam placet,
duo pro illis qui aliquando putant esse mentiendum, inveniuntur. Sed
tamen quod sequitur, Assiduitas enim ejus non proficiet ad bonum,
nescio utrum possit primae harum trium sententiae suffragari: nisi
forte ita ut perfectorum praeceptum sit, omnino nunquam non solum
mentiri, sed vel velle mentiri; assiduitas vero mentiendi nec
proficientibus permittatur. Tanquam si cum praeciperetur, nunquam
prorsus non solum mentiendum, sed nec voluntatem habendam esse
mentiendi, contradiceretur exemplis, quod aliqua sunt etiam magna
auctoritate approbata mendacia: responderetur autem, illa quidem esse
proficientium, quae habent secundum hanc vitam qualecumque officium
misericordiae; sed usque adeo esse omne mendacium malum, et perfectis
atque spiritualibus animis omni modo fugiendum, ut nec ipsis
proficientibus assiduitas ejus permittenda sit. Dictum est enim jam de
obstetricibus Aegyptiis, quod de indole ad melius proficiendi
mentientes approbatae sunt: quia nonnullus gradus est ad diligendam
veram ac sempiternam salutem, cum quisque misericorditer etiam pro
alicujus quamvis mortali salute mentitur (Supra, cap. 5, n.
5-7).
35. Item quod scriptum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium:
alius dicit nullum hic exceptum esse mendacium, sed omne damnatum.
Alius dicit: Ita vero, sed qui loquuntur ex corde mendacium,
secundum superiorem disputationem; nam veritatem loquitur in corde,
qui odit mentiendi necessitatem, quam poenam hujus vitae mortalis
intelligit. Alius dicit: Omnes quidem perdet Deus qui loquuntur
mendacium, sed non omne mendacium: est enim aliquod mendacium quod
tunc insinuabat Propheta, in quo nulli parcatur; id est, si peccata
sua quisque confiteri detrectans, defendat ea potius, et nolit agere
poenitentiam; ut parum sit quia operatur iniquitatem, nisi etiam
justus videri volens medicinae confessionis non succumbat: ut et ipsa
verborum distinctio non aliud intimare videatur, Odisti omnes qui
operantur iniquitatem (Psal. V, 7); sed non perdes, si
poenitendo in confessione veritatem loquantur, ut faciendo istam
veritatem veniant ad lucem; sicut in Evangelio secundum Joannem
dicitur, Qui autem facit veritatem, venit ad lucem (Joan. III,
21). Perdes autem omnes qui, non solum operantur quod odisti, sed
etiam loquuntur mendacium; falsam justitiam praetendendo, nec in
poenitentia confitendo peccata.
36. Nam de falso testimonio, quod in decem praeceptis Legis
positum est, nullo modo quidem contendi potest dilectionem veritatis in
corde servandam, et proferendum falsum ad eum apud quem dicitur
testimonium. Cum enim Deo tantum dicitur, tunc tantum in corde
veritas amplectenda est: cum autem homini dicitur, etiam ore corporis
verum proferendum est; quia homo non est cordis inspector. Sed plane
de ipso testimonio non absurde quaeritur apud quem quisque testis sit.
Non enim apud quoscumque loquimur, testes sumus; sed apud eos quibus
expedit et debetur per nos cognoscere aut credere veritatem: sicuti est
judex, ne in judicando erret; aut qui docetur doctrina religionis, ne
erret in fide, aut ipsa doctoris auctoritate dubius fluctuet. Cum
autem ille te interrogat, aut vult ex te aliquid nosse, qui eam rem
quaerit quae non ad eum pertineat, aut quam ei nosse non expedit; non
testem, sed proditorem requirit. Itaque si ei mentiaris, a falso
fortasse testimonio alienus eris, sed a mendacio profecto non eris.
|
|