CAPUT XVIII.

Quomodo accipiendus alius Scripturae locus. Disquisitione praecedenti in utramque partem quid hactenus inventum. Error mala metiens ex cupiditate et ex consuetudine. Vita nostra duplex. Peccata minora et si non propter utilitatem temporalem, an saltem propter sanctitatem servandam admitti possint. Salvo igitur eo quod falsum testimonium dicere nunquam licet, quaeritur utrum liceat aliquando mentiri. Aut si falsum testimonium est omne mendacium, videndum est utrum admittat compensationem, ut dicatur vitandi majoris peccati gratia: sicut illud quod scriptum est, Honora patrem et matrem (Exod. XX, 16, 12), rapiente officio potiore contemnitur; unde ultimum sepulturae honorem patri prohibetur exsolvere, qui ab ipso Domino ad regnum Dei annuntiandum vocatur (Matth. VIII, 22).

37. Item quod scriptum est, Verbum excipiens filius a perditione longe aberit: excipiens autem excipit illud sibi, et nihil falsi de ore ipsius procedit (Prov. XXIX, 27); dicit aliquis, non aliud hic accipiendum esse quod positum est, Excipiens verbum filius, nisi verbum Dei, quod est veritas. Ergo, Excipiens veritatem filius a perditione longe aberit, refertur ad illud quod dictum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Quod vero sequitur, Excipiens autem excipit illud sibi, quid aliud insinuat, nisi quod Apostolus dicit, Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero (Galat. VI, 4)? Qui enim excipit verbum, id est veritatem, non sibi, sed ut hominibus placeat, non eam custodit, cum eis videt placeri posse mendacio. Qui autem excipit sibi, nihil falsum de ore ipsius procedit; quia etiam cum placet hominibus mendacium, non mentitur ille qui veritatem, non de qua illis, sed de qua Deo placeret, excepit sibi. Itaque non est cur hic dicatur, Omnes quidem perdet qui loquuntur mendacium, sed non omne mendacium: quando universaliter omnia mendacia circumcisa sunt in eo quod dictum est, Et nihil falsi de ore ipsius procedit. Sed dicit alius ita esse accipiendum, sicut accepit apostolus Paulus quod ait Dominus, Ego autem dico vobis, non jurare omnino (Matth. V, 34). Nam et hic omnis juratio circumcisa est; sed ab ore cordis, ut nunquam voluntatis approbatione fieret, sed necessitate infirmitatis alterius, id est, a malo alterius, cui non aliter videtur persuaderi posse quod dicitur, nisi jurando fides fiat; aut ab illo malo nostro, quod hujus mortalitatis adhuc pellibus involuti, cor nostrum non valemus ostendere: quod utique si valeremus, juratione opus non esset. Quanquam etiam in hac tota sententia, si quod dictum est, Excipiens verbum filius a perditione longe aberit, de ipsa dictum est Veritate per quam facta sunt omnia, quae incommutabilis semper manet; quoniam doctrina religionis ad eam contemplandam perducere nititur, potest videri ad hoc esse dictum, Et nihil falsi de ore ipsius procedit, ut nihil falsi quod ad doctrinam pertinet dicat. Quod mendacii genus nulla omnino compensatione subeundum, penitusque ac praecipue devitandum est. Aut si quod dictum est, nihil falsi, absurde accipitur, si non ad omne mendacium referatur ; quod dictum est, de ore ipsius, secundum superiorem disputationem os cordis accipiendum esse contendit, qui aliquando putat esse mentiendum.

38. Haec certe omnis disputatio quamvis alternet, aliis asserentibus nunquam esse mentiendum, et ad hoc divina testimonia recitantibus; aliis contradicentibus, et inter ipsa verba divinorum testimoniorum mendacio locum quaerentibus: nemo tamen potest dicere, hoc se aut in exemplo aut in verbo Scripturarum invenire, ut diligendum vel non odio habendum ullum mendacium videatur; sed interdum mentiendo faciendum esse quod oderis, ut quod amplius detestandum est devitetur. Sed in hoc errant homines, quod subdunt pretiosa vilioribus. Cum enim concesseris admittendum esse aliquod malum, ne aliud gravius admittatur; non ex regula veritatis, sed ex sua quisque cupiditate atque consuetudine metitur malum; et id putat gravius, quod ipse amplius exhorrescit, non quod amplius revera fugiendum est. Hoc totum ab amoris perversitate gignitur vitium. Cum enim duae sint vitae nostrae; una sempiterna, quae divinitus promittitur; altera temporalis, in qua nunc sumus: cum quisque istam temporalem amplius diligere coeperit, quam illam sempiternam, propter hanc quam diligit, putat esse omnia facienda; nec ulla aestimat graviora peccata, quam quae huic vitae faciunt injuriam, et vel ei commoditatis aliquid inique et illicite auferunt, aut eam penitus illata morte adimunt. Itaque fures, et raptores, et contumeliosos, et tortores atque interfectores magis oderunt, quam lascivos, ebriosos, luxuriosos, si nulli molesti sint. Non enim intelligunt, aut omnino curant, quod isti Deo faciant injuriam; non quidem in illius aliquod incommodum, sed in suam magnam perniciem; cum dona ejus in se corrumpunt, etiam temporalia, atque ipsis corruptionibus aversantur aeterna: maxime si jam templum Dei esse coeperunt; quod Christianis omnibus Apostolus ita dicit: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 16 et 17).

39. Et omnia quidem ista peccata, sive quibus injuria fit hominibus in ipsis vitae hujus commodis , sive quibus se ipsi homines corrumpunt, et nulli invito nocent: omnia ergo ista peccata, etiamsi huic temporali vitae ad aliquam delectationem vel utilitatem videntur consulere (nam nullus aliquid horum alio proposito ac fine committit); tamen ad illam vitam, quae sempiterna est, implicatos omnibus modis impediunt. Horum autem alia sunt quae solos facientes impediunt, alia quae eos etiam in quibus fiunt. Nam illa quae utilitatis ad hanc vitam pertinentis gratia servantur, cum auferuntur ab injuriosis; illi soli peccant, et a vita aeterna impediuntur, qui ea faciunt, non ii quibus faciunt. Itaque etiamsi ea sibi auferri quisque consentiat, vel ne faciat aliquid mali, vel ne in his ipsis majus aliquid incommodi patiatur; non solum non peccat, sed illud fortiter et laudabiliter, hoc utiliter et inculpabiliter facit. Quae autem sanctitatis religionisque causa servantur, cum haec violare injuriosi voluerint; etiam peccatis minoribus, non tamen injuriis aliorum, si conditio proponitur et facultas datur, redimenda sunt. Et tunc jam illa desinunt esse peccata, quae propter graviora vitanda suscipiuntur. Sicut enim in rebus utilibus, velut in pecuniario aliove aliquo commodo corporali , non vocatur damnum, quod propter majus lucrum amittitur; sic et in rebus sanctis non vocatur peccatum, quod ne gravius admittatur, admittitur. Aut si et illud damnum dicitur, quod aliquis perdit ne amplius perdat; vocetur et hoc peccatum, dum tamen suscipiendum esse, ut amplius evitetur, ita nemo dubitet, sicut nemo dubitat cavendi majoris damni causa patiendum esse quod minus est.