|
1. Materiae pertractandae difficultas. Magna quaestio est de
mendacio, quae nos in ipsis quotidianis actibus nostris saepe
conturbat: ne aut temere accusemus mendacium, quod non est mendacium;
aut arbitremur aliquando esse mentiendum, honesto quodam et officioso
ac misericordi mendacio . Quam quaestionem tam sollicite
pertractabimus, ut quaeramus cum quaerentibus: utrum autem aliquantum
inveniamus, nihil nobis temere affirmantibus, lectori bene attendenti
satis indicabit ipsa tractatio: latebrosa est enim nimis et quibusdam
quasi cavernosis anfractibus saepe intentionem quaerentis eludit; ut
modo velut elabatur e manibus quod inventum erat, modo rursus
appareat, et rursus absorbeatur. Ad extremum tamen sententiam nostram
velut certior indago comprehendet. In qua si ullus error est, cum ab
omni errore veritas liberet, atque in omni errore falsitas implicet;
nunquam errari tutius existimo, quam cum in amore nimio veritatis et
rejectione nimia falsitatis erratur. Qui enim severe reprehendunt,
hoc nimium dicunt esse: ipsa autem veritas fortasse adhuc dicat,
Nondum est satis. Sane quisquis legis, nihil reprehendas, nisi cum
totum legeris; atque ita minus reprehendes. Eloquium noli quaerere:
multum enim de rebus laboravimus, et de celeritate absolvendi tam
necessarii quotidianae vitae operis; unde aut tenuis, aut prope nulla
fuit nobis cura verborum.
|
|