|
40. Tria servanda sanctitatis causa: pudicitia corporis, castitas
animi, et veritas doctrinae. Ista sunt autem quae sanctitatis causa
servanda sunt: pudicitia corporis, et castitas animae, et veritas
doctrinae. Pudicitiam corporis, non consentiente ac permittente anima
nemo violat. Quidquid enim nobis invitis nullamque tribuentibus
potestatem majore vi contingit in nostro corpore, nulla impudicitia
est. Sed permittendi potest esse aliqua ratio, consentiendi autem
nulla. Tunc enim consentimus, cum approbamus et volumus: permittimus
autem etiam non volentes, evitandae alicujus majoris turpitudinis
gratia. Consensio sane ad impudicitiam corporalem, etiam castitatem
animi violat. Animi quippe castitas est in bona voluntate et sincera
dilectione, quae non corrumpitur, nisi cum amamus atque appetimus quod
amandum atque appetendum non esse veritas docet. Custodienda est ergo
sinceritas dilectionis Dei et proximi; in hac enim castitas animi
sanctificatur: et agendum quibus possumus viribus, et pia
supplicatione, ut cum violanda appetitur pudicitia corporis nostri,
nec ipse animae sensus extremus, qui carni implicatus est, aliqua
delectatione tangatur; si autem hoc non potest, vel mentis in non
consentiendo castitas conservetur. Custodienda est autem in animi
castitate, quod ad dilectionem proximi pertinet, innocentia et
benevolentia: quod autem ad Dei, pietas. Innocentia est, qua nulli
nocemus; benevolentia qua etiam prosumus cui possumus; pietas, qua
colimus Deum. Veritas autem doctrinae, religionis atque pietatis,
nonnisi mendacio violatur; cum ipsa summa atque intima veritas, cujus
est ista doctrina, nullo modo possit violari: ad quam pervenire,
atque in illa omni modo manere, eique penitus inhaerere non licebit,
nisi cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc
induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53). Sed quia omnis in
hac vita pietas, exercitatio est, qua in illam tenditur, cui
exercitationi ducatum praebet ista doctrina, quae humanis verbis et
corporeorum sacramentorum signaculis ipsam insinuat atque intimat
veritatem: propterea et haec quae per mendacium corrumpi potest,
maxime incorrupta servanda est; ut si quid in illa castitate animi
fuerit violatum, habeat unde reparetur. Corrupta enim auctoritate
doctrinae, nullus aut cursus aut recursus esse ad castitatem animi
potest.
|
|