|
41. Pudicitiae corporalis causa non mentiendum. Fides unde dicta.
Castitas animi. Conficitur ergo ex his omnibus haec sententia, ut
mendacium quod non violat doctrinam pietatis, neque ipsam pietatem,
neque innocentiam, neque benevolentiam, pro pudicitia corporis
admittendum sit. Et tamen si quisquam proponeret sibi sic amandam
veritatem, non tantum quae in contemplando est, sed etiam in vero
enuntiando quod in suo quoque rerum genere verum est; et non aliter
proferendam ore corporis sententiam, quam in animo concepta atque
conspecta est; ut fidei veridicam pulchritudinem non solum auro, et
argento, et gemmis, et amoenis praediis, sed et ipsi universae
temporali vitae omnique corporis bono praeponeret; nescio utrum
sapienter a quoquam errare diceretur. Et si hoc suis omnibus talibus
rebus recte anteferret, plurisque penderet; recte etiam temporalibus
rebus aliorum hominum, quos innocentia benevolentiaque sua servare
atque adjuvare deberet. Amaret enim perfectam fidem, non solum bene
credendi ea quae sibi excellenti et fide digna auctoritate dicerentur,
sed etiam fideliter enuntiandi quae ipse dicenda judicaret, ac
diceret. Fides enim appellata est in latina lingua ex eo quia fit quod
dicitur: quam manifestum est non exhibere mentientem. Quae et si
minus violatur, cum ita quisque mentitur, ut ei nullo incommodo
nullaque pernicie credatur, addita etiam intentione vel salutis
tuendae, vel pudicitiae corporalis; violatur tamen, et res violatur
in animi castitate atque sanctitate servanda. Unde cogimur, non
opinione hominum quae plerumque in errore est, sed ipsa quae omnibus
supereminet atque una invictissima est veritate, etiam pudicitiae
corporis perfectam fidem anteponere. Est enim animi castitas, amor
ordinatus non subdens majora minoribus. Minus est autem quidquid in
corpore, quam quidquid in animo violari potest. Certe enim cum pro
pudicitia corporali quisque mentitur, videt quidem corrumpendo corpori
suo, non suam, sed alienam imminere libidinem; cavet tamen, ne
saltem permittendo sit particeps. Permissio vero illa ubi nisi in
animo est? Etiam corporalis ergo pudicitia corrumpi nisi in animo non
potest: quo non consentiente, neque permittente, nullo modo recte
dicitur violari pudicitia corporalis, quidquid in corpore fuerit aliena
libidine perpetratum. Unde colligitur, multo magis animi castitatem
servandam esse in animo, in quo tutela est pudicitiae corporalis.
Quamobrem quod in nobis est, utrumque sanctis moribus et conversatione
muniendum est atque sepiendum, ne aliunde violetur. Cum autem
utrumque non potest, quid pro quo sit contemnendum quis non videat?
cum videat quid cui sit praeponendum, animus corpori, an corpus
animo; animi castitas pudicitiae corporis, an pudicitia corporis
castitati animi; et quid magis in peccatis cavendum, permissio facti
alieni, an commissio facti tui.
|
|