CAPUT XXI.

42. Epilogus praedictorum. Mentiendum nunquam ullo mendacii genere ex octo recensitis. Defensores mendacii quam caeci. Elucet itaque discussis omnibus, nihil aliud illa testimonia Scripturarum monere, nisi nunquam esse omnino mentiendum: quandoquidem nec ulla exempla mendaciorum imitatione digna in moribus factisque sanctorum inveniantur; quod ad eas attinet Scripturas, quae ad nullam figuratam significationem referuntur, sicuti sunt res gestae in Actibus Apostolorum. Nam Domini omnia in Evangelio, quae imperitioribus mendacia videntur, figuratae significationes sunt. Et quod ait Apostolus, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22): non eum mentiendo, sed compatiendo fecisse recte intelligitur; ut tanta charitate cum eis liberandis ageret, ac si ipse in eo malo esset, a quo illos sanare cupiebat. Non est igitur mentiendum in doctrina pietatis: magnum enim scelus est, et primum genus detestabilis mendacii. Non est mentiendum secundo genere; quia nulli facienda est injuria. Non est mentiendum tertio genere; quia nulli cum alterius injuria consulendum est. Non est mentiendum quarto genere, propter mendacii libidinem, quae per se ipsam vitiosa est. Non est mentiendum quinto genere; quia nec ipsa veritas fine placendi hominibus enuntianda est: quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est? Non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam testimonii veritas pro cujusquam temporali commodo ac salute corrumpitur. Ad sempiternam vero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio. Non enim malis convertentium moribus ad bonos mores convertendus est: quia si erga illum faciendum est, debet etiam ipse conversus facere erga alios; atque ita non ad bonos, sed ad malos mores convertitur, cum hoc ei praebetur imitandum converso, quod ei praestitum est convertendo. Neque septimo genere mentiendum est; non enim cujusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est. Nec si quisquam in recte factis nostris tam male movetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate remotior, propterea recte facta deserenda sunt: cum id nobis praecipue tenendum sit, quo vocare atque invitare debemus, quos sicut nosmetipsos diligimus; fortissimoque animo bibenda est apostolica illa sententia: Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem; et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 16)? Nec octavo genere mentiendum est; quia et in bonis castitas animi, pudicitia corporis; et in malis id quod ipsi facimus, eo quod fieri sinimus majus est. In his autem octo generibus tanto quisque minus peccat cum mentitur, quanto emergit ad octavum; tanto amplius, quanto devergit ad primum . Quisquis autem esse aliquod genus mendacii quod peccatum non sit putaverit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum.

43. Tanta porro caecitas hominum animos occupavit, ut eis parum sit si dicamus quaedam mendacia non esse peccata, nisi etiam in quibusdam peccatum dicant esse, si mendacium recusemus: eoque perducti sunt defendendo mendacium, ut etiam primo illo genere, quod est omnium sceleratissimum, dicant usum fuisse apostolum Paulum. Nam in Epistola ad Galatas, quae utique sicut caeterae ad doctrinam religionis pietatisque conscripta est, illo loco dicunt eum esse mentitum, ubi ait de Petro et Barnaba, Cum vidissem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii. Cum enim volunt Petrum ab errore, atque ab illa in quam inciderat, viae pravitate defendere; ipsam religionis viam, in qua salus est omnibus, confracta et comminuta Scripturarum auctoritate, conantur evertere. In quo non vident, non solum mendacii crimen, sed etiam perjurii se objicere Apostolo in ipsa doctrina pietatis, hoc est, in Epistola in qua praedicat Evangelium: ibi quippe ait priusquam ista narraret, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Galat. II, 14, et I, 20). Sed jam sit hujus disputationis modus, in cujus totius consideratione et pertractatione nihil prae caeteris cogitandum atque orandum est, quam illud quod idem apostolus dicit: Fidelis Deus, qui non vos sinet tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13).