CAPUT II.

2. Joci non sunt mendacia. Exceptis igitur jocis, quae nunquam sunt putata mendacia: habent enim evidentissimam ex pronuntiatione atque ipso jocantis affectu significationem animi nequaquam fallentis, etsi non vera enuntiantis: quo genere utrum sit utendum perfectis animis, alia quaestio est, quam modo enodandam non suscepimus: exceptis ergo jocis, prius agendum est, ne mentiri existimetur qui non mentitur.