CAPUT III.

3. Quid sit mendacium. Ad mendacium an in loquente voluntas fallendi requiratur vel sufficiat. Quapropter videndum est quid sit mendacium. Non enim omnis qui falsum dicit mentitur, si credit aut opinatur verum esse quod dicit. Inter credere autem atque opinari hoc distat, quod aliquando ille qui credit, sentit se ignorare quod credit, quamvis de re quam se ignorare novit omnino non dubitet, si eam firmissime credit ; qui autem opinatur, putat se scire quod nescit. Quisquis autem hoc enuntiat quod vel creditum animo, vel opinatum tenet , etiamsi falsum sit, non mentitur. Hoc enim debet enuntiationis suae fidei , ut illud per eam proferat, quod animo tenet, et sic habet ut profert. Nec ideo tamen sine vitio est, quamvis non mentiatur, si aut non credenda credit, aut quod ignorat nosse se putat, etiamsi verum sit: incognitum enim habet pro cognito. Quapropter ille mentitur, qui aliud habet in animo, et aliud verbis vel quibuslibet significationibus enuntiat. Unde etiam duplex cor dicitur esse mentientis, id est, duplex cogitatio: una rei ejus quam veram esse vel scit vel putat, et non profert; altera ejus rei quam pro ista profert sciens falsam esse vel putans. Ex quo fit ut possit falsum dicere non mentiens, si putat ita esse ut dicit, quamvis non ita sit; et ut possit verum dicere mentiens, si putat falsum esse et pro vero enuntiat, quamvis revera ita sit ut enuntiat. Ex animi enim sui sententia, non ex rerum ipsarum veritate vel falsitate mentiens aut non mentiens judicandus est. Potest itaque ille qui falsum pro vero enuntiat, quod tamen verum esse opinatur, errans dici et temerarius: mentiens autem non recte dicitur; quia cor duplex cum enuntiat non habet, nec fallere cupit, sed fallitur. Culpa vero mentientis est, in enuntiando animo suo fallendi cupiditas; sive fallat cum ei creditur falsum enuntianti; sive non fallat, vel cum ei non creditur , vel cum verum enuntiat voluntate fallendi, quod non putat verum. Quod cum ei creditur, non utique fallit, quamvis fallere voluerit: nisi hactenus fallit, quatenus putatur ita etiam nosse vel putare ut enuntiat.

4. Quanquam subtilissime quaeratur utrum cum abest voluntas fallendi, absit omnino mendacium.