CAPUT IV.

Mentiri num aliquando prosit aut liceat. Quid enim si quisque falsum loquens, quod falsum esse existimat, ideo tamen facit, quia putat sibi non credi, ut eo modo falsa fide absterreat eum cui loquitur, quem sentit sibi nolle credere? Hic enim studio non fallendi mentitur, si mendacium est enuntiare aliquid aliter quam scis esse vel putas: si autem mendacium non est nisi cum aliquid enuntiatur voluntate fallendi, non mentitur iste, qui propterea falsum loquitur, quamvis noverit vel putet falsum esse quod loquitur, ut ille cui loquitur non ei credendo non fallatur, quia eum sibi non crediturum vel scit vel putat. Unde si appareat fieri posse ut aliquis propterea falsum dicat, ne fallatur ille cui dicitur; existit aliud e contrario genus, propterea verum dicentis ut fallat. Qui enim verum ideo loquitur, quia sentit sibi non credi, ideo utique verum dicit ut fallat: scit enim vel existimat propterea falsum putari posse quod dicitur, quoniam ab ipso dicitur. Quamobrem cum ideo verum dicit ut falsum putetur, ideo verum dicit ut fallat. Quaerendum ergo est, quis potius mentiatur: utrum ille qui falsum dicit ne fallat, an ille qui verum dicit ut fallat; cum et ille sciat vel putet falsum se dicere, et iste sciat vel putet verum se dicere. Jam enim diximus eum qui nescit falsum esse quod enuntiat, non mentiri, si hoc putat verum; eumque potius mentiri, qui etiam verum enuntiat, cum falsum putat: quia ex animi sui sententia judicandi sunt. De illis itaque non parva quaestio est, quos proposuimus: unum qui scit aut putat se falsum dicere, et ideo dicit ne fallat; velut si aliquam viam noverit obsideri a latronibus, et timens ne per illam pergat homo cujus saluti prospicit, et eum scit sibi non credere, dicat eam viam non habere latrones, ad hoc ut illac non eat, dum ideo credit latrones ibi esse, quia ille dixit non ibi esse, cui non credere statuit, mendacem putans: alterum autem qui sciens aut putans verum esse quod dicit, ad hoc tamen dicit ut fallat; tanquam si homini non sibi credenti dicat latrones in illa via esse ubi revera eos esse cognovit, ut ille cui dicit per illam viam magis pergat, atque ita in latrones incidat, dum putat falsum esse quod ille dixerit. Quis ergo istorum mentitur; ille qui elegit falsum dicere ne fallat, an ille qui elegit verum dicere ut fallat? ille qui falsum dicendo egit ut verum sequeretur cui dixit, an iste qui verum dicendo egit ut falsum sequeretur cui dixit? An forte ambo mentiti sunt; ille quia voluit falsum dicere, iste quia voluit fallere? An potius neuter eorum mentitus est; ille quia voluntatem habuit non fallendi, et ille quia voluntatem habuit verum dicendi? Non enim nunc agitur quis eorum peccaverit, sed quis mentitus sit. Cito enim videtur ille peccasse, qui verum dicendo egit ut homo incideret in latrones: ille autem non peccasse, vel etiam bene fecisse, qui falsum dicendo egit ut homo perniciem devitaret. Sed possunt exempla ista converti, ut et ille aliquid gravius eum pati velit quem falli non vult; multi enim vera quaedam cognoscendo sibi intulerunt perniciem, si talia fuerunt ut eos latere debuerint: et iste aliquid commodi velit adipisci eum quem vult falli; nonnulli enim qui sibi mortem intulissent, si aliquid mali quod vere contigerat de charis suis cognovissent, falsum putando sibi pepercerunt; atque ita falli eis profuit, sicut aliis obfuit vera cognoscere. Non ergo id agitur, quo animo consulendi aut nocendi, vel ille falsum dixit ne falleret, vel iste verum dixit ut falleret: sed exceptis commodis aut incommodis eorum quibus locuti sunt, quantum ad ipsam veritatem falsitatemque attinet, quaeritur quis eorum, an uterque, neuterve mentitus sit. Si enim mendacium est enuntiatio cum voluntate falsum enuntiandi, ille potius mentitus est qui falsum dicere voluit, et dixit quod voluit, quamvis ne falleret dixerit: si autem mendacium est quaelibet enuntiatio cum voluntate fallendi, non ille, sed iste mentitus est, qui etiam verum dicendo fallere voluit: quod si mendacium est enuntiatio cum voluntate alicujus falsitatis, ambo mentiti sunt; quia et ille suam enuntiationem falsam esse voluit, et iste de vera sua falsum credi voluit: porro si mendacium est enuntiatio falsum enuntiare volentis ut fallat, neuter mentitus est; quia et ille habuit voluntatem falsum dicendo verum persuadere, et iste, ut falsum persuaderet, verum dicere. Aberit igitur omnis temeritas atque omne mendacium, si id quod verum credendumve cognovimus, cum opus est enuntiamus, et id volumus persuadere quod enuntiamus. Si autem vel quod falsum est verum putantes, vel quod incognitum est nobis pro cognito habentes , vel quod credendum non est credentes, vel cum id non opus est enuntiantes, tamen non aliud quam id quod enuntiamus persuadere conamur: non abest quidem temeritatis error , sed abest omne mendacium. Nulla enim definitionum illarum timenda est, cum bene sibi conscius est animus, hoc se enuntiare quod verum esse aut novit, aut opinatur, aut credit, neque velle aliquid, nisi quod enuntiat, persuadere.

5. Sed utrum sit utile aliquando mendacium, multo major magisque necessaria quaestio est. Utrum ergo mentiatur quisquis fallendi non habet voluntatem, vel etiam id agit ne fallatur cui aliquid enuntiat, quamvis enuntiationem ipsam falsam habere voluerit, quia ideo voluit ut verum persuaderet; et utrum mentiatur quisquis etiam verum volens enuntiat causa fallendi, dubitari potest. Nemo autem dubitat mentiri eum qui volens falsum enuntiat causa fallendi: quapropter enuntiationem falsam cum voluntate ad fallendum prolatam, manifestum est esse mendacium. Sed utrum hoc solum sit mendacium, alia quaestio est.