CAPUT V.

Opinio affirmans mentiendum esse nonnunquam. Opinio negans esse unquam mentiendum. Exempla pro mendacio ex Veteri Testamento allata discutiuntur. Mentiendi exemplum ex Testamento Novo nullum suppetere. Timothei circumcisio non per simulationem facta. Petrus libenter correctus a Paulo. Auctoritatem mentiendi non magis communis vitae quam Scripturarum exemplis astrui posse. Interim de hoc genere, in quod omnes consentiunt, inquiramus: utrum aliquando sit utile falsum aliquid enuntiare cum voluntate fallendi. Nam qui hoc sentiunt, adhibent testimonia sententiae suae, commemorantes Saram cum risisset, angelis negasse quod riserit (Gen. XVIII, 15); Jacob a patre interrogatum, respondisse quod ipse esset Esau major filius ejus (Id. XXVII, 19); Aegyptias quoque obstetrices, ne infantes Hebraei nascentes interficerentur, etiam Deo approbante et remunerante mentitas (Exod. I, 19, 20); et multa ejusmodi exempla eligentes, eorum hominum mendacia commemorant, quos culpare non audeas, atque ita fatearis aliquando esse posse non solum reprehensione non dignum, sed etiam dignum laude mendacium. Addunt etiam, quo non solos premant divinis Libris deditos, sed etiam omnes homines sensumque communem, dicentes: Si quis ad te confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari, non es mentiturus? Si aliquid aegrotus interroget quod ei scire non expedit, qui etiam te non respondente possit gravius affligi; audebisne aut verum dicere in perniciem hominis, aut silere potius quam honesto et misericordi mendacio valetudini ejus opitulari? His atque talibus copiosissime se arbitrantur urgere, ut si consulendi causa exigit, aliquando mentiamur.

6. Contra, illi quibus placet nunquam mentiendum, multo fortius agunt, utentes primo auctoritate divina, quoniam in ipso Decalogo scriptum est, Falsum testimonium ne dicas (Id. XX, 16); quo genere complectitur omne mendacium: quisquis enim aliquid enuntiat, testimonium perhibet animo suo. Sed ne quis contendat non omne mendacium falsum testimonium esse appellandum; quid dicturus est ad id quod scriptum est, Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11)? quod ne quis arbitretur exceptis aliquibus mentientibus posse intelligi, alio loco legat, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Unde ore suo ipse Dominus: Sit, inquit, in ore vestro, Est, est; Non, non: quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 37). Hinc et Apostolus cum exuendum veterem hominem praeciperet, quo nomine omnia peccata intelliguntur, consequenter ait, in primis ponens, Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem (Ephes. IV, 25).

7. Nec illis quae de veteribus Libris mendaciorum exempla prolata sunt, terreri se dicunt; ubi quidquid gestum est, figurate accipi potest, quamvis revera contigerit: quidquid autem figurate fit aut dicitur, non est mendacium. Omnis enim enuntiatio, ad id quod enuntiat, referenda est. Omne autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat quod significat eis quibus intelligendum prolatum est. Unde credendum est illos homines qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia quae scripta sunt de illis, prophetice gessisse atque dixisse: nec minus prophetice eis accidisse, quaecumque sic acciderunt, ut eodem prophetico Spiritu memoriae litterisque mandanda judicarentur. De obstetricibus autem, quia non eas possunt dicere prophetico Spiritu significandi futuri veri gratia, aliud pro alio renuntiasse Pharaoni, etiamsi aliquid ipsis nescientibus quod per eas actum est significavit, pro gradu suo dicunt approbatas et remuneratas a Deo. Qui enim nocendi causa mentiri solet, si jam consulendi causa mentiatur, multum profecit. Sed aliud est quod per se ipsum laudabile proponitur, aliud quod in deterioris comparatione praeponitur. Aliter enim gratulamur cum sanus est homo, aliter cum melius habet aegrotus. Nam in Scripturis ipsis justificata etiam Sodoma dicitur in comparatione scelerum populi Israel (Ezech. XVI, 52). Et ad hanc regulam dirigunt omnia mendacia quae proferuntur de veteribus Libris, nec reprehensa inveniuntur, vel reprehendi non possunt, ut aut indole proficientium et spe approbentur, aut significationis alicujus causa non sint omnino mendacia.

8. Et ideo de libris Novi Testamenti, exceptis figuratis significationibus Domini, si vitam moresque sanctorum et facta ac dicta consideres, nihil tale proferri potest, quod ad imitationem provocet mentiendi. Simulatio namque Petri et Barnabae non solum commemorata, verum etiam reprehensa atque correcta est (Galat. II, 12, 13). Non enim, ut nonnulli putant, ex eadem simulatione etiam Paulus apostolus aut Timotheum circumcidit, aut ipse quaedam ritu Judaico sacramenta celebravit ; sed ex illa libertate sententiae suae, qua praedicavit nec Gentibus prodesse circumcisionem, nec Judaeis obesse. Unde nec illos astringendos ad consuetudinem Judaeorum, nec illos a paterna deterrendos censuit. Unde illa verba ejus sunt: Circumcisus quis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio quis vocatus est? non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat (I Cor. VII, 18-20). Quomodo enim potest adduci praeputium quod praecisum est? Sed non adducat dixit, non ita vivat, quasi praeputium adduxerit; id est, quasi in eam partem quam nudavit, rursus tegmen carnis attraxerit, et quasi Judaeus esse destiterit: sicut alibi dicit, Circumcisio tua praeputium facta est (Rom. II, 25). Et hoc non tanquam cogens dixit Apostolus, aut illos manere in praeputio, aut Judaeos in consuetudine patrum suorum: sed ut neutri in alteram cogerentur ; potestatem autem haberet quisque manendi in sua consuetudine, non necessitatem. Neque enim si vellet Judaeus, ubi nullum perturbaret, recedere a Judaicis observationibus, prohiberetur ab Apostolo; quandoquidem consilium in eis permanendi ad hoc dedit, ne superfluis perturbati Judaei, ad ea quae saluti essent necessaria non venirent. Neque ab illo prohiberetur si vellet quisquam Gentilium ideo circumcidi, ut hoc ipsum ostenderet non se detestari quasi noxium, sed indifferenter habere tanquam signaculum, cujus utilitas jam tempore praeterisset: non enim, si salus ex eo jam nulla esset, etiam exitium inde metuendum fuit. Ideoque et Timotheus cum in praeputio vocatus esset, tamen quia de Judaea matre ortus erat, et ostendere cognatis suis debebat ad eos lucrifaciendos, non hoc se didicisse in disciplina christiana, ut illa sacramenta quae Legis veteris essent abominaretur, circumcisus est ab Apostolo (Act. XVI, 1 et 3): ut hoc modo demonstrarent Judaeis, non ideo Gentes non ea suscipere, quia mala sunt et perniciose a patribus observata; sed quia jam saluti non necessaria post adventum tanti sacramenti, quod per tam longa tempora tota vetus illa Scriptura propheticis figurationibus parturivit. Nam et Titum circumcideret, cum hoc urgerent Judaei, nisi subintroducti falsi fratres ideo fieri vellent, ut haberent quod de ipso Paulo disseminarent, tanquam eorum veritati cesserit, qui spem salutis evangelicae in circumcisione carnis atque ejusmodi observationibus esse praedicarent, et sine his nemini Christum prodesse contenderent (Galat. II, 3, 4): cum contra nihil prodesset Christus eis qui eo animo circumciderentur, ut ibi esse salutem putarent; unde est illud, Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit (Id. V, 2). Ex hac igitur libertate Paulus paternas observationes observavit, hoc unum cavens et praedicans, ne sine his salus christiana nulla putaretur. Petrus autem simulatione sua, tanquam in Judaismo salus esset, cogebat Gentes judaizare: quod verba Pauli ostendunt dicentis, Quomodo gentes cogis judaizare (Id. II, 14)? Non enim cogerentur, nisi viderent eum sic eas observare, quasi praeter illas salus esse non posset. Petri ergo simulatio libertati Pauli non est comparanda. Et ideo Petrum amare debemus libenter correctum, non autem astruere etiam de Pauli auctoritate mendacium: qui et Petrum coram omnibus in rectam viam revocavit, ne Gentes per eum judaizare cogerentur; et ipse suae praedicationi attestatus est, qui cum putaretur hostis paternarum traditionum, eo quod nolebat eas imponere Gentibus, non aspernatus eas ipse more patrio celebrare, satis ostendit hoc in eis Christo adveniente remansisse, ut nec Judaeis essent perniciosae, nec Gentibus necessariae, nec jam cuiquam hominum salutares.

9. Quod si auctoritas mentiendi nec de antiquis Libris proferri potest, vel quia non est mendacium quod figurate gestum dictumve recipitur, vel quia bonis ad imitandum non proponitur quod in malis, cum proficere coeperint, in pejoris comparatione laudatur; nec de Novi Testamenti libris, quia correctio potius quam simulatio, sicut lacrymae potius quam negatio Petri est imitanda.