CAPUT VI.

Mendacium esse iniquitatem, et mortem animae afferre, nec proinde admittendum pro cujusquam salute temporali. Jam illis exemplis, quae de communi vita proferuntur, multo confidentius asserunt non esse credendum. Prius enim docent iniquitatem esse mendacium, multis documentis Litterarum sanctarum, et eo maxime quod scriptum est: Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Aut enim, ut solet Scriptura, sequenti versu exposuit superiorem; ut quoniam latius solet patere iniquitas, intelligamus nominato mendacio tanquam speciem iniquitatis significare voluerit: aut si aliquid interesse arbitrantur, tanto pejus est mendacium, quanto gravius positum est perdes, quam odisti. Forte enim odit aliquem Deus aliquanto mitius, ut eum non perdat: quem vero perdit, tanto vehementius odit, quanto severius punit. Odit autem omnes qui operantur iniquitatem: at omnes qui loquuntur mendacium etiam perdit. Quo constituto, quis eorum qui haec asserunt commovebitur illis exemplis, cum dicitur: Quid si ad te homo confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari? Illa enim mors quam stulte timent homines, qui peccare non timent, non animam, sed corpus occidit, sicut Dominus in Evangelio docet; unde praecipit ne ipsa timeatur (Matth. X, 28): os autem quod mentitur, non corpus, sed animam occidit. His enim verbis apertissime scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Quomodo ergo non perversissime dicitur, ut alter corporaliter vivat, debere alterum spiritualiter mori? Nam et ipsa dilectio proximi ex sua cujusque terminum accepit. Diliges, inquit, proximum tuum tanquam te ipsum (Levit. XIX, 18, et Matth. XXII, 39). Quomodo ergo quisque diligit tanquam se ipsum, cui ut praestet vitam temporalem, ipse amittit aeternam? quandoquidem si pro illius temporali vita suam ipsam temporalem perdat, non est jam diligere sicut se ipsum, sed plus quam se ipsum: quod sanae doctrinae regulam excedit. Multo minus igitur aeternam suam pro alterius temporali mentiendo amissurus est. Temporalem plane vitam suam pro aeterna vita proximi non dubitabit christianus amittere: hoc enim praecessit exemplum, ut pro nobis Dominus ipse moreretur. Ad hoc enim et ait: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem sicut et ego dilexi vos. Majorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 12, 13). Non enim quisquam est ita desipiens, ut dicat aliud quam saluti sempiternae hominum consuluisse Dominum vel faciendo quod praecepit, vel praecipiendo quod fecit. Cum igitur mentiendo vita aeterna amittatur, nunquam pro cujusquam temporali vita mentiendum est. Enimvero isti qui stomachantur et indignantur, si nolit aliquis mendacio perimere animam suam, ut alius senescat in carne; quid, si etiam furto nostro, quid, si adulterio liberari possit aliquis de morte? ideone furandum est, aut moechandum? Nesciunt enim ad hoc se cogere, ut si laqueum ferat homo et stuprum petat, confirmans quod sibi collum ligabit, nisi ei concedatur quod petit, consentiatur propter animam, sicut ipsi dicunt, liberandam. Quod si absurdum et nefarium est, cur animam suam quisque mendacio corrumpat, ut alter vivat in corpore; cum si suum corpus propterea corrumpendum daret, omnium judicio nefariae turpitudinis damnaretur? Proinde non est in ista quaestione attendendum, nisi utrum iniquitas sit mendacium. Quod cum supra commemoratis documentis asseratur, videndum est ita quaeri utrum pro alterius salute mentiri aliquis debeat, ac si quaereretur utrum pro alterius salute iniquus esse aliquis debeat. Quod si respuit animae salus, quae non potest nisi aequitate servari, et se ut praeponamus non solum alterius, sed etiam nostrae saluti temporali jubet; quid restat, inquiunt, quo dubitare debeamus nunquam omnino esse mentiendum? Non enim dici potest esse aliquid in temporalibus commodis, salute ac vita corporali majus aut charius. Unde si nec ipsa praeponenda est veritati, quid objici potest propter quod mentiendum esse contendant, qui aliquando putant oportere mentiri?