CAPUT VII.

10. Nec pudicitiae corporalis causa mentiendum. Libido quid sit. Pudicitiae quippe corporis, quia multum honorabilis persona videtur occurrere, et pro se flagitare mendacium, ut si stuprator irruat qui possit mendacio devitari, sine dubitatione mentiendum sit: facile responderi potest, nullam esse pudicitiam corporis, nisi ab integritate animi pendeat; qua disrupta cadat necesse est, etiamsi intacta videatur; et ideo non in rebus temporalibus esse numerandam, quasi quae invitis possit auferri. Nullo modo igitur animus se mendacio corrumpit pro corpore suo, quod scit manere incorruptum, si ab ipso animo incorruptio non recedat. Quod enim violenter non praecedente libidine patitur corpus, vexatio potius quam corruptio nominanda est. Aut si omnis vexatio corruptio est, non omnis corruptio turpis est; sed quam libido procuraverit, aut cui libido consenserit. Quanto autem praestantior est animus corpore, tanto sceleratius corrumpitur. Ibi ergo servari potest pudicitia, ubi nulla nisi voluntaria potest esse corruptio. Certe enim si stuprator corpus invaserit, qui nec vi contraria possit, nec ullo consilio vel mendacio devitari, necesse est fateamur, aliena libidine pudicitiam non posse violari. Quapropter quoniam nemo dubitat meliorem esse animum corpore, integritati corporis integritas animi praeponenda est, quae in aeternum servari potest. Quis autem dixerit integrum animum esse mentientis? Etenim libido quoque ipsa recte definitur, Appetitus animi quo aeternis bonis quaelibet temporalia praeponuntur. Nemo itaque potest convincere aliquando esse mentiendum, nisi qui potuerit ostendere aeternum aliquod bonum obtineri posse mendacio. Sed cum tanto quisque ab aeternitate discedat, quanto a veritate discedit ; absurdissimum est dicere, discedendo inde posse ad boni aliquid aliquem pervenire. Aut si est aliquod bonum aeternum quod non complectatur veritas, non erit verum: et ideo nec bonum erit, quia falsum erit. Ut autem animus corpori, ita etiam veritas ipsi animo praeponenda est; ut eam non solum magis quam corpus, sed etiam magis quam se ipsum appetat animus. Ita quippe erit integrior et castior, cum ejus potius immutabilitate, quam sua mutabilitate perfruetur . Si autem Loth cum ita justus esset, ut angelos etiam hospites suscipere mereretur, stuprandas filias Sodomitis obtulit, ut feminarum potius ab eis corpora quam virorum corrumperentur (Gen. XIX, 8); quanto diligentius atque constantius animi castitas in veritate servanda est, cum verius ipse corpori suo, quam corpus virile femineo corpori praeferatur?