CAPUT VIII.

11. Neque mentiendum studio servandi alios ad vitam aeternam. Quod si quisquam putat, ideo cuiquam pro alio esse mentiendum, ut interim vivat, aut in his rebus quas multum diligit non offendatur, quo possit ad aeternam veritatem pervenire discendo: non intelligit primo nullum esse flagitium, quod non eadem conditione suscipere cogatur, sicut jam superius demonstratum est; deinde ipsius doctrinae auctoritatem intercipi et penitus interire , si eis quos ad illam perducere conamur, mendacio nostro persuademus aliquando esse mentiendum. Cum enim doctrina salutaris, partim credendis, partim intelligendis rebus constet; nec ad ea quae intelligenda sunt perveniri possit, nisi prius credenda credantur: quomodo credendum est ei qui putat aliquando esse mentiendum, ne forte et tunc mentiatur cum praecipis ut credamus? Unde enim sciri potest utrum et tunc habeat aliquam causam, sicut ipse putat, officiosi mendacii, existimans falsa narratione hominem territum posse a libidine cohiberi, atque hoc modo etiam ad spiritualia se consulere mentiendo arbitretur? Quo genere admisso atque approbato, omnis omnino fidei disciplina subvertitur; qua subversa, nec ad intelligentiam pervenitur, cui capiendae ista parvulos nutrit: atque ita omnis doctrina veritatis aufertur, cedens licentiosissimae falsitati, si mendacio vel officioso alicunde penetrandi aperitur locus. Aut enim temporalia commoda, vel propria vel aliena, veritati praeponit, quicumque mentitur; quo quid fieri potest perversius? aut cum veritati adipiscendae opitulante mendacio vult facere idoneum, intercludit aditum veritati; volens enim cum mentitur esse aptus , fit cum verum dicit incertus. Quamobrem aut non est credendum bonis, aut credendum est eis quos credimus debere aliquando mentiri, aut non est credendum bonos aliquando mentiri: horum trium primum perniciosum est, secundum stultum; restat ergo ut nunquam mentiantur boni.