|
Hoc opusculum nec stilo, nec ingenio refert S. Augustinum, judicio
Erasmi et Lovaniensium Theologorum. Id quod jam olim intellexerat
S. Thomas, qui in parte 3, q. 45, a. 3, non vult hosce
libros auctoritate pollere, falsoque adscribi Augustino dicit. In
Mss. et superioribus editionibus, si tamen Erasmianam exceperis,
praemittitur praefatio epistolari forma, e qua vel sola constare potest
librorum istorum auctorem non esse Augustinum Hipponensem, sed alium
quemdam cognominem, qui cum hic episcopis et presbyteris, maxime
Carthaginensium, dedicet id operis; inferius tamen videtur se gente
Anglum, sive Hibernum indicare, in lib. 1, cap. 7: ubi
quidpiam obiter observans de insulis, Hiberniam ex omnibus unam
nominat; pauloque post aestum maris Ledonem ac Malinam appellat,
verbis apud Anglos vicinosque accolas Britannici maris, praesertim
aevo Bedae, usu receptis. Tum in lib. 2, cap. 4, Manichaeum
quemdam Hiberniensium mortuum notat: quo insuper loco de cyclis
disserens, ostendit liquido se post 660 Christi annum scripsisse
hos libros; quos ab ipso non Carthaginensium, sed Cantuariensium,
vel Cambrensium (si tamen vox jam in usu erat), vel Kilkennensium,
etc., monasteriorum presbyteris nuncupatos fuisse suspicamur.
|
|