PROOEMIUM

Venerandissimis urbium et monasteriorum Episcopis et Presbyteris, maxime Carthaginensium , AUGUSTINUS per omnia subjectus, optabilem in Christo salutem.

Beatissimi, dum adhuc viveret, Patris mei Eusebii ad hoc opus praecepto constrictus, adhortantibus etiam vobis Christianis, vel maxime venerandissimo magistro imperii auctoritate compellente, tres de Mirabilibus sanctae Scripturae Veteris ac Novi Testamenti libros, historica expositione, quanta potui brevitate, Domino annuente, composui: in quibus arrepti operis audacia jubentium auctoritate excusabitur. Me etenim quamvis illis quae dicebantur imparem esse conspexeram, praecipientium tamen imperiis cedere, et in aliam partem declinare non audebam; certissime sciens quod major vindicta jussionum refugam inobedientem consequitur, quam praecepto obtemperantem cuicumque imperato imparem operi vituperantium accusatio comitatur. Plus namque periculi fugiens Jonas propheta in marinis fluctibus reperit (Jonae, II, 1), quam accusationis, si quod jubebatur impleret, in sermonibus populi sui pateretur, quod metuit. Propheta quoque altaris Bethel, quoniam laboriosi itineris famem et sitim, ut sibi jussum fuerat, non perpetravit, inobedientiae vindicta mortem ipsam paulo post in via saturatus invenit (III Reg. XIII). Jeremias vero adhuc puer, nec litterarum doctrinam, nec virilis prudentiae vigorem (quando a Domino missus est prophetare) habuit: sed quod praecepto obediverat, scientiam quam non habuerat, accipere promeruit (Jerem. I, 4 9). Unde ergo non meae exiguae facultatis penuriam, sed praecipientium providam aspicio auctoritatem. Quoniam si in me igniculum aliquem lucis non crederetis, nullo modo mihi tam praecipui operis ingeniosum laborem injungeretis. In his voluminibus talis dispositionis ratio intenditur, ut primus de Moysi Pentateucho, secundus de Prophetis , tertius de Novo Testamento praenotetur. Cuncti vero laboris hoc magnopere intentio procurat, ut in omnibus rebus, in quibus extra quotidianam administrationem aliquid factum videtur, non novam ibi Deum facere naturam, sed ipsam quam in principio condidit, gubernare ostendat. Praeterea etiam in hoc opere curavimus, ut sepositis adhuc figurarum intellectibus, rerum tantummodo gestarum rationem et ordinem exponeremus. Quoniam in his locis de quibus historica narratione quaedam tetigimus, multiplex sensuum intellectus habetur; et si de ipso per singula disputaremus, plurimos libros et longioris laborem operis legentibus praeberemus. Sed hoc praecipue negligentius omittere idcirco rati sumus, quoniam quicumque auctores haec loca explanare curaverunt, mystico allegoriarum intellectui, hoc est, figurali expositioni, quae in his reperta est, adhaeserunt. Hoc autem opus utrum intereat, an maneat, in vestro pendet arbitrio. Ab uno enim vestrum, id est, Bathano , post patrem Manchinanum si quid intelligentiae addidi, et ab altero, ut credo, saliva oris ejus vicem laborum causam suscepi. Ab omnibus vero legentibus generatim oratio nostra atque petitio deplorat, quatenus ea quae dicta sunt antequam decursa intelligant, occasione aliqua non fastidiant.