|
Cum omnipotentis Dei auxilio de mirabilibus rerum cupimus tractare
sermonem, unde repetendum aptius et sumendum videtur exordium, quam ab
ipso rerum omnium Creatore, de quo saepe Scriptura attestatur
dicens: Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia, quorum non est
numerus (Job. IX, 10). Quorum omnium mirabilium velut
principale quoddam fundamentum instituit, quando omnes quas condidit
creaturas, ex nihilo fecit. Aeternus ergo et omnipotens Creator
rerum, trinus et individuus semper manens, sine ullo potentiae suae
detrimento, solus sine tempore cunctas praecessit creaturas: ac deinde
ut immensam bonitatem ac potentiam et benevolentiam, quas in se solo
prius habuit, etiam per creaturas ostenderet; ex informi materia,
quam ipse prius ex nihilo condidit, cunctarum visibilium et
invisibilium rerum, hoc est, sensibilium et insensibilium,
intellectualium et intellectu carentium, species multiformes divisit.
Quod, ut libri Geneseos auctoritas confirmat, per sex dierum
alternationem effectum fuisse monstratur; ita ut in die sexto cuncta
consummasse, quae ad institutionem et instructionem pertinent
creaturae, firmissime declaretur. Sic enim scribitur: Et
consummavit Deus omnia opera sua in die sexto, et benedixit diem
septimum, quod in ipso requievit ab omnibus operibus suis (Gen.
II, 2). Ex quo intelligitur, Deum in die sexto omnia
perfecisse, ut in die septimo non a labore, sed ab opere videatur
cessasse. Sed quod Dominus Jesus Judaeis de sabbati requie
quaerentibus respondit, Pater meus usque modo operatur, et ego operor
(Joan. V, 17); illum quidem die sexto cuncta perfecisse et in
septimo requievisse credimus, et usque modo operari non dubitamus.
Sed quemadmodum tunc consummasse, et nunc operari idem Deus
intelligitur, subtilius investigatur. In die enim sexto creaturae,
naturas perfecit, quas gubernare etiam nunc non desinit. Et in die
septimo requievit ab opere creationis, qui nunquam cessat a
gubernationis regimine. Tunc ergo creator, nunc gubernator Deus
intelligendus est: ac per hoc etiamsi novi aliquid in creaturis exoriri
videamus, non creare ibi novam naturam, sed gubernare olim creatam
Deus putandus est. Sed ita potens est in gubernatione creaturae qui
condidit, ut veluti naturam novam creare videatur, cum ab abditis
naturae sinibus, quod in illa latebat, depromit. Illa igitur
inusitata gubernatione, cum res per voluntatem potentiam gubernatoris
ostendunt, quod per efficaciam quotidianae administrationis non
faciunt, in Scripturis mirabilia memorantur. Sed dum de his
mirabilibus latius postmodum, quando ad eorum loca venerimus,
disseremus; hoc fixum interim permaneat, quod consummatis naturarum
creationibus, in die septimo Deus ab opere suo requievit, et nunc
postmodum per omne tempus a creaturae totius gubernatione non cessat.
Sed quamvis per sex dierum alternationem omnis instituta fuisse
creatura perhibetur; non tamen haec dierum alternatio per spatium
temporis intelligitur: sed in his operum vicissitudo declaratur. Post
namque historiae narrator divisit in sermone, quod Deus non divisit in
operis perfectione. Simul enim cuncta quae condidit, Deus creavit
(Eccli. XVIII, 1), dum una voluntate multiplicem omnium
specierum varietatem fieri disposuit, in qua voluntate una omnia simul
sine tempore esse fecit, quae ab ipso ortu suo per tempus dispensare
non desinit.
|
|