CAPUT XI. De uxore Loth in statuam salis mutata.

De qua peccatorum plaga Loth Dei servus per Angelos eruitur; sed illius uxor ne retro respiceret jussa, dum respicit, in salis statuam solidatur (Gen., XIX, 17, 26), ut cujus visus non erat immunis ex culpae consortio, mortem effugere non posset, quamvis propter justi contubernium eruta sit de incendio. Sed dum hoc assumpsimus, quod nihil in Dei creatura contra naturam sit, sed insita natura semper in omnibus gubernetur; qualiter, uxor Loth cum in salis statuam vertitur, humani corporis natura in hac mutatione gubernatur? Salis igitur naturam in humano corpore esse nullus ambigit, qui lacrymarum salsitudinem comprobavit; quae a turbato felle, ut medici dicunt, egredientes, salis naturam, quam in recondito naturae sinu concipiunt, de oculis fluentes, etiam saporis comprobatione ostendunt. Et non solum in lacrymis, sed etiam in phlegmate, et tussi expresso sputo pectoris sapitur, quod salis natura per humanum corpus inseratur. Potens ergo rerum gubernator, cum totum in partem vertere cupit, quod in modica parte latebat, per totum infundit. Atque hac ex causa, cum uxorem Loth in statuam salis vertere voluit, pars illa tenuissima salis quae carni inerat, totum corpus infecit. Et ita factum est, ut qui sexto die omnes naturas constituere consummavit, nihil ex aliqua natura in aliam congessit, sed unamquamque in semetipsa gubernat, quam in prima conditione constituebat.