CAPUT XV. De Jacob et Joseph; quare unus in terra repromissionis, alter in Aegypto sepelitur.

Inde Isaac generante filios Jacob et Esau (Gen. XXV, 25), Jacob duodecim Patriarchas generante (Id. XXXV, 22-26), decem fratres invidentes Joseph vendiderunt in Aegyptum (Id. XXXVII, 28); qui in terra peregrinationis et captivitatis suae salutem gentibus praestans ad quas pervenit, totius regni Aegyptiorum dispensationem, et dominium terrae Aegypti accepit, ita ut et patrem cum omni domo sua in Aegyptum invitaverit: ubi cum annis sexdecim vixisset, die mortis jam instante, filium suum Joseph adjuravit, ut ad sepulcrum patrum suorum id terram repromissionis, in qua Abraham et Isaac cum Sara et Rebecca jacebant, ubi etiam Lia condita fuerat, illum deportaret. Quam adjurationem Joseph opere complevit: patrum enim suorum ad sepulcrum paternum corpus de vexit (Gen. XLIX, L). Et tamen ille in Aegypto postea moriens, statim post mortem devehi ad paternum sepulcrum noluit; sed in Aegypto interim sepulturae locum suscepit, et postea de ossibus suis pergenti de Aegypto populo mandavit, dicens: Efferte ossa mea vobiscum hinc (Id. L, 24). Quare ergo alter ad sepulcrum Abraham in terram repromissionis protinus portatur, alter adhuc in terra Aegypti quandoque deportandus sepelitur? Jacob namque nequaquam externae gentis feminis, nisi iis quae de Mesopotamia secum venerant, miscebatur; idcirco ad paternum sepulcrum integro corpore post mortem statim devehitur. Joseph vero Assenech Putifaris sacerdotis Heliopoleos filiam uxorem accipiens (Id. XLI, 45), externo sanguini fuerat mixtus, et ideo post mortem in extraneo terrae limo conditus est. Quare ergo postmodum ad terram repromissionis vehi voluit, dum primitus in Aegypto conditus fuit? Joseph ergo ut vir propheticus, praevidit quod Aegyptiorum gens idololatriae dedita, ipsum qui terrenae munificentiae illis auctor fuisset, et ipsos de famis periculo liberasset, aliquando adorare vellet: quod et fecerunt. Nam bovis simulacrum juxta sepulcrum Joseph statuerunt, eo quod bos viro in agricultura cooperatur. Qua etiam causa filii Israel cum in deserto idolum adorare vellent, non aliam aliquam statuam quam vitulum, id est, bovem fecerunt: hac vel maxime causa quod ipse in Aegypto juxta sepulcrum Joseph adoraretur. Ne ergo Joseph Aegyptiorum idololatriae succumberet, profectionem filiorum Israel praevidens, dixit, Visitatione visitabit vos Deus; et efferte ossa mea hinc vobiscum. Hanc ergo causam in hoc loco posui, non quod inter mirabilia deputaretur, sed ne tam magnum inter Abraham et Moysen, sine aliquo quod commemoratione dignum sit, spatium omitterem.