CAPUT XVI. De Moyse et rubo in Oreb.

Post mortem autem Joseph, durissimae servitutis jugo Aegyptiorum gens filios Israel coepit opprimere, ita ut mares eorum parvulos, ne ultra modum gens succresceret, in flumine projicere, et diversa juberet morte mactare (Exod. I, 14, 22). Quo tempore Moyses Amrae filius, in illa tempestate generatus, Leviticae stirpis vir, in ultionem suae gentis surrexit: et videns virum Aegyptium Israelitam opprimentem, occidit. Quae res ut Aegyptiorum regi qualiter facta esset, innotuit; ipse de Aegypto fugiens, per quadraginta annos in terra Madian oves pascens exsul fuit (Id. II, 11-15). Cui evoluto tempore promissionis, quae facta est ad patres, minanti per pascua gregem in monte Oreb rubus ardens, et igne suo non comburi apparuit. Et cum talem visionem explorare cuperet, cur rubus non combureretur cum arderet, Dominus de medio rubi, Ego, inquit, sum Dominus Deus patrum tuorum. In Aegyptum mittam te, ut inde servitutis jugo oppressum solvas semen eorum (Id. III, 1-10). In hac horribili visione, hoc nostro operi primum occurrit, quomodo ignis videbatur ardere, et tamen illud in quo arserat, non comburi. Si ergo de ista materia ignis alimoniam sumpserat; quare illud unde creverat non consumebatur? Et si non de hac materia flamma, quae videbatur, surrexerat; ut in rubo ostenderetur quid necesse erat? Cujusdam ergo virgulti consuetudo refertur, quod quanto plus arserit, non tantum non consumitur, sed ardendo purgatius redditur. De quo ligno sanctus Hieronymus in explanatione altaris lignei, quod in civitate per visionem Domini in Ezechiele ostenditur (Ezech. XLI, 22), refert quod quasi lini colorem habeat: attamen de hujus nomine reticuit, cum illius naturam indicavit. Si ergo in illius arboris rubo ignis ille Moysi ostensus arserat, quid mirum si nequaquam illud comburebatur? Servata ergo in utroque natura, igne scilicet et arbore, consideratur; dum et ignis naturaliter de arbore ardet, et arbor ardens igni naturaliter non consumitur. Vel certe in illo rubo non ille ignis arboris inimicus videbatur; sed potius ignis ille ibi fuit, de quo dicitur, Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4). Ignis ergo incorporeus in rubo declaratur, qui dum corporali homini ostensus est, necesse fuit ut aliqua corporea materia monstraretur.