|
Deinde pergenti in Aegyptum, bifarium condonatur signum, scilicet ut
in tribus testibus, in se et in duobus signis, consisteret verbum.
Nam virga quam Moyses adhuc ovium pastor manu portaverat, cum in
terram projiceret, serpens fiebat: et manum illius in proprium sinum
suum missam prima vice leprosam protulerat, et secunda vice in eumdem
sinum conversa sana apparebat (Exod. IV, 1-7). Sed in manu
aut in ligno contra naturam esse aliquid factum non apparet. Lepram
enim et sanitatem insitam, ut alternatim saepe probatur, carnis
humanae natura retinet. Sed crebra talis mutatio, ut in eodem momento
sana manus et lepra candens, et rursum sana appareret, insignissimi
miraculum signi intuentibus praebet. Virga igitur in anguem versa et
rursus serpens in arborem mutatus, laborem naturae inquisitoribus
praeparat. Nisi quia utrumque, virga scilicet et serpens, factum
esse manifeste docetur ex terra. Quod ergo ex eadem materia oritur,
gubernatoris Dei potentia vicissim in alterutrum mutatur. Sed si
omnia, quae de terra facta sunt, in alterutrum mutari vicissim
conceduntur, hoc est, ut animal in arborem, panis in lapidem, homo
in volucrem verti posse concedatur; nihil ex his firmiter possit intra
suae naturae terminos permanere, et ridiculosis magorum fabulationibus
dicentium in avium substantia majores suos saecula pervolasse, assensum
praestare videbimur; ac per hoc Deum in his non gubernatorem, sed
mutatorem naturarum dicemus: quod absit, ne illum post primam
naturarum omnium conditionem, aliquid novum, quod non propria natura
retineat, facere credamus. Nihil enim sub sole novum. Nec valet
quisquam dicere, Ecce hoc recens est (Eccle. I, 10): et ideo
plurimi doctores plus dicunt illam veram virgam, quae semper Moysi
manibus comprehensa virgultum manebat, imaginarie tantum in serpentis
formam aliquoties pro signo fuisse versam, praesertim cum ad nullos
usus, nisi ad signi ostensionem necessaria esset. Si enim verus
serpens fuisset, serpens semper post signa maneret. Etenim vera virga
fuerat ex qua Moyses Aegyptum plagis flagellare coeperat; nunquam in
serpentem mutata, semper virga permanserat. De qua mare dividitur
(Exod. XIV, 21), et petrae in Oreb et in Cades percutiuntur
(Ibid., 17, 6; Num. XX, 11). Si ergo imaginarius
serpens ille per signa tantum ostenditur, cur coram Pharaone caeteri
magorum serpentes per eum devorantur (Exod. VII, 12)? Cui
objectioni facile docti respondere poterunt, quod et ipsi serpentes,
qui per eum devorantur, imaginarii fuerunt; et ideo divini signi
imaginatio devorare poterat quod per magorum diabolicas incantationes
imaginatum fiebat. Juxta ergo hanc aestimationem non in naturam
serpentis virga vertitur, sed pro signo in similitudinem imaginarie
commutatur. Nihil enim in arboris natura, quod facere serpentem
possit invenitur: et idcirco nisi in hora signi, quae erat virga
naturaliter, serpens specialiter videtur .
|
|