CAPUT XVIII. De aqua in sanguinem versa.

Pergens igitur in Aegyptum Moyses, cum coram Pharaone ut sibi Dominus imperaverat, signa faceret, et Dei sententiam, ut Israeliticum populum dimitteret, regi indicaret, et ipse rex Dei praecepto nullo modo consentiret, et jubente Domino decem plagis terram Aegypti flagellaret; primo percussas in sanguinem vertit aquas, ita ut omnes aquae per totam Aegyptum mutatae in sanguinem; animantibus quae in ipsis erant, mortem praestarent, et per interitum sitis hominibus poenale facerent exitium (Exod. VII, 20, 21). Haec autem primitus vindicta Aegyptiis cum rege suo convenienter evenerat, ut qui Dei populi infantes in flumen jactari praeceperant, ejusdem fluminis aqua in sanguinem versa exitium bibentibus inferret, et non bibentibus poenam praestaret. At vero et hoc requirendum est, quod ad praesentis operis propositum respicit, quomodo Deus naturae gubernator naturaliter aquam in sanguinem mutavit. Aqua igitur cuncti liquoris materia, quotidie per ipsarum rerum ministrationes in diversa mutatur, dum ad uniuscujusque naturae pastum et refectionem indesinenter et naturaliter contrahitur. Cum enim per vitis arborem infunditur, in vini saporem et colorem mutatur: et cum olivae ligni ad excelsas summitates ascendit, eadem aqua olei pinguedinem facit: et cum ab apibus in favos congeritur, mellis dulcedinem operatur: et cum per palmarum robora digeritur, dactylos gignit, et ad sicerae suavitatem expressa pervenit et cum in animalium diversorum pastum deputatur, in sanguinis substantias diversas per eamdem carnem distinguitur. Nam et nutriendis fetibus, albi coloris et suavissimae dulcedinis in uberibus lac praeparat, et per cuncta reliquae carnis membra rubicundum sanguinis colorem fuscat. Multa sunt praeterea sanguinis genera per eamdem carnem, quae usque ad viginti tria physiologi dinumerant, ex quibus urinam, semen, fel nigrum et rufum, salivas et lacrymas, et caetera esse denuntiant: haec quotidianis administrationibus naturae suae per res varias aqua praeparat. Quid ergo capacibus mentibus obstat, si illud quod per tempus longius facit, in momento per jussum potentissimi Gubernatoris naturaliter efficiatur? Aqua ergo in sanguinem versa, non contra naturam facit, sed quod aliis rebus per tempus efficeret, jubente Domino in semetipsa protinus operatur.