|
De caeteris vero plagis quibus Deus per Moysen et Moyses per
Aaron, Pharaonem et terram ejus et servos ejus castigaverat, nil
excessisse terminos naturae, ipsa plagarum simplex narratio
manifestat. Quoniam etsi tunc solito plures, semper tamen de aquis
ranae nascuntur; et sciniphes aestatis tempore calore solis de pulvere
oriuntur; locustae et muscae solis fervore solidatae undique
conveniunt, et jumenta diversis causis morte solita vitae suae terminum
peragunt; pulvis quoque conturbatus de terra saepe aerem serenum
obscurat, et vesicas, et postea ulcera in hominibus et jumentis
infectis aer generat. Grando etiam et fulgura de congelantibus et
vehementer turbatis nubibus ruunt, et absentia lucis oculorum obtutus,
quantocumque lux recessit, tenebrae plus praepediunt. Mors quoque in
Adam seminata primitus, omnibus filiis ejus dominatur, per quam tunc
in Aegypto primogenita soboles cunctorum arctius damnatur. Sed
quamvis haec omnia in rerum naturis insita erant, Aegyptiis tamen
plagali conditione, ad eorum perfidiam compescendam, et subito, et
plus solito acciderunt. Quarum ordo plagarum sicut in differentia
rerum, ita et ministrorum crevit. Primae namque ex omnibus tres
plagae per Aaron efficiuntur. Qui primo cum percussisset aquam, in
sanguinem statim vertitur. Et cum iterum extendisset eamdem virgam
super aquam, ranarum inundatio replevit terram. Et cum tertio
extendisset virgam super pulverem terrae, sciniphes ebulliunt
(Ibid., 20; VIII, 6-17): et per Aaron istae tres
plagae fiunt. Et sequentes tres aliae per verbum Moysi ministrantur.
Nam illo jubente, locustae et muscae veniunt, et mors jumentorum
consequitur. At vero tres aliae non sermone tantummodo imperantur,
sed per Moysi opus convocantur. Moyses enim sumptum de camino
pulverem in coelum sparsit, et vesicae in hominibus et jumentis, et
ulcera manantia ut pulvis in omni terra Aegypti nascuntur. Et postea
assumens virgam in coelum extendit, et grandinis fulgurumque insolens
copia in terram ruit. Iterumque idem Moyses eamdem virgam in coelum
direxit, et tribus diebus totidemque noctibus permanentes tenebras
crassitudine palpabiles, et admodum ferales super terram induxit
(Exod. X, 13, 14; VIII, 24; IX, 6, 10,
23-25; X, 22). Ultima autem plaga neque per Aaron, neque
per Moysen accidit, sed angelus Domini per Aegyptum transiens cuncta
Aegyptiorum primogenita delevit (Id. XII, 29). Quoties ergo
de terra vindicta colligitur, per Aaron velut inferioris ordinis
ministrum; quae vero de volatilibus et morte jumentorum, quae et ipsa
velut in terra volant, poena contrahitur, per Moysi imperium agitur;
quando autem de supernis nubibus castigatio convocatur, per extensionem
in altum Mosaicae manus conducitur. At vero quando humanae mortis
exitus a Deo dispensatur, non homini, sed angelo ministerium illud
commititur: ut qui illud usque tempus per rerum, quas possidebant,
flagella minus terrebantur; saltem per suae insignissimae partis
detrimentum commune, quod sequebatur, interitum vererentur. Istarum
quoque modus plagarum undique, hoc est, terra, aquis, animantibus,
aere, igne, nubibus, coelo et Angelis convenerat, ut ostenderetur
quod contra Deo rebelles et contumaces sese pariter universus orbis
armat. Sicut autem iis quos Deus punire voluit, omnis creatura
irascitur; sic et illis quibus auxilium praebuit, omnis creatura
suffragatur. Etenim hos ambos populos mare Rubrum divisit: ubi eorum
alteri totius pressurae finis, initium alteri cunctae felicitatis
fuit.
|
|