|
In hac ergo rerum omnium conditione primo spiritualis creatura
invisibilis originaliter processit. Et deinde ne quod interius erat,
hoc exterius non esset in Dei operibus, etiam corporalis et visibilis
creatura fieri coepit: in qua utique principali rerum universarum
generalique divisione, duas rationales, unam in spirituali, alteram
in corporali instituit creator naturas, Angelorum videlicet et
hominum, quibus, prout naturarum differentia expetit, etiam
habitationum loca distinxit. Coelum namque Angelis, terram hominibus
habitandam praestitit. Quibus institutis, utriusque naturae
peccatum, Angelorum scilicet et hominum consequitur. Sed mandati
transgressio quae in hominibus facta erat, libri Geneseos historia
narratur. Quaestionem vero non minimam intuentibus praestat, qua
causa Angelorum delictum Scripturae testimoniis, qualiter factum
est, reticetur. Quamvis namque sub persona Babylonici regis illius
angelicae ruinae verba per prophetam declarentur, dicentem: Sedebo in
monte Testamenti, in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem
nubium, et aedificabo thronum meum ad aquilonem, et ero similis
Altissimo (Isai. XIV, 13, 14); haec de rege Babylonis
historica expositione facillime possunt intelligi, nisi forte figurali
expositione de corpore ad caput verba per allegoriam transferantur.
Unde loco assumpta quaestio in hoc loco non dissolvitur, dum
historialiter in ipso Evangelio causa ruinae et sententia et vindicta
non manifestatur. Nisi forte, ut caeteri existimant, originale
illius peccatum in seductione hominis per serpentem esse aliquis dicat;
per quam et sententiam animadversionis acceperat, dicente Domino,
Maledictus tu inter omnia animantia et bestias terrae; super pectus
tuum gradieris, et terram comedes omnibus diebus vitae tuae (Gen.
III, 14); sed absit hoc, ut sentiamus angelum posse suadere
homini peccatum in terra, nisi prius ipse peccaret in coelo, dicente
Domino, Vidi satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X,
18); unde enim potuisset et ipse invidere felicitati humanae, nisi
prius amisisset beatitudinem propriam? Non solum ergo peccatum hominis
praecessisse diabolica ruina credenda est, sed etiam perfectionem illam
creaturarum quae in die sexta facta est; de damnandis in novissimo die
Domino pronuntiante, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum,
quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV,
41). Quando ergo praeparatus est ille ignis, nisi in perfectione
creaturarum omnium? Nisi forte dicamus post sexti diei perfectionem
Deum aliquid creasse: quod absit, ne mendacem Scripturam, imo
nosmetipsos faciamus. Cui ego carcer in illa creaturarum conditione
praeparatus est, illius peccatum originaliter illas creaturas
praecessit. Quoniam, ut Scriptura inquit, Ipse ab initio mendax
est, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). Restat
ergo ut ruina angelica, qua causa a Domino tacita est, exponamus,
dum illum creaturarum Dei principium angelum cecidisse non ambigamus.
Angelicum vero vulnus verus medicus qualiter factum sit, indicare
noluit, dum illud postea curare non destinavit. Et qualiter sit
ejectus per sententiam vindictae, reticuit, quem per poenitentiam
nullo modo revocavit. Peccatum vero hominis quomodo factum fuerit,
profertur: ipsum namque quandoque promereri veniam non desperatur. Et
qualiter ejectus sit homo, indicare Deus maluit, quem ad statum
pristinum in novissimo iterum revocavit. Et quomodo animadversionis
sententiam accepit, non occultavit, a quo aliquando per clementiae
suae veniam satisfactionem accipere non recusavit. Hanc ergo
differentiam in hominibus et Angelis Apostolus considerans ait: Non
enim Angelos, sed Abrahae semen apprehendit Deus (Hebr. II,
16). Cum enim Creator clemens et misericors in summa illa et
incommutabili Dei Patris manens substantia, in servi formam
semetipsum exinanire voluit (Philipp. II, 7), non angelicam
naturam, sed humanam apprehendit. Sed et in hoc quaestio nascitur:
cum Deus angelis peccantibus non pepercit, et tamen peccanti homini
per assumptionem humanae carnis veniam relaxavit; quare ergo
inveniabili vindicta summus angelus est percussus, cum peccans et
mandatum sui Conditoris homo transgrediens, veniabiliter postmodum ad
poenitentiam revocatus sit, Joanne, et Domino, et Petro
clamantibus: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum
(Luc. III, 3; Matth. IV, 17; Act. II, 38)?
Angelus ergo in summo honoris sui ordine constitutus, immutationem ad
exellentiorem statum non habuit, nisi per contemplationem sui
Creatoris confirmatus, in eo statu permaneret ubi conditus fuit: et
idcirco prolapsus iterum revocari minime potuit, qui de sublimissimo
sui ordinis statu proruit. Homo vero adhuc in terra positus,
generandi officio destinatus, ciborumque esui deputatus, immutationem
in sublimiorem et meliorem spiritualemque vitam sine morte reciperet,
si quamdiu in hac conversatione positus esset, in mandati custodia
permaneret. Hunc, antequam ad statum veniret sublimiorem, delictum
praeripuit: et ideo de inferiori illo suo ordine, id est,
immortalitate sui corporis confestim ruit, dicente Domino, Terra
es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Clementia ergo
Conditoris homo ad illam beatitudinem, ad quam peccans adhuc non
pervenit, per passionem Domini revocatur; qui si inde cecidisset
sicut angelus, nunquam iterum revocaretur: quoniam ad illum ordinem,
id est, immortalitatem sui corporis nunquam iterum pervenit, nisi
peracta omnium morte, illa beatitudo ad quam revocamur, per
resurrectionem restauretur. Non ad illum tamen ordinem aut ad statum
unde primus homo ceciderat, sed ad alium sublimiorem, quem speravit,
restitutio fiet, dicente Domino, Erunt sicut Angeli Dei in coelo
(Matth. XXII, 30). Praeterea quoque ad cumulum diabolici
peccati illud accidit, quod statim postquam peccavit, foveam
desperationis incurrit. Si enim de suo delicto habere veniam non
desperasset, nunquam consentienti sibi homini damnum salutis suae
procuraret. Qui enim de priori peccato habere veniam desiderat, nullo
modo aliud augmentare praeparat. Per hanc ergo non solum sibimetipsi
foveam perditionis invenit, sed etiam per se peccanti homini causa
perditionis exstitit. Hoc autem ad levandum hominis delictum
occurrit, quod non solum per semeptipsum mandati transgressionem non
reperit, sed serpentinae suasioni consentit; verum etiam aliam
creaturam rationabilem in Dei offensam non induxit: ac per hoc
facilius poenitentiae januam adinvenit apertam; quam qui non ingressus
fuerit, damuo perpetuae vitae subjacebit. Qui vero per poenitentiam
peccata diluerit, angelicae felicitatis consors in aeternum erit.
|
|