|
Cum dimissum, tot plagis attriti, Israeliticum populum Aegyptii a
se exire compulissent; mala rursus poenitudine acti, cuncti cum rege
suo exercitus pergunt, ut quos dimiserant, iterum ad servitutem
retraherent. Tum Israel in angusto maris Rubri sinu coarctato,
Moyse virgam super pelagus extendente, subito maris unda Rubritidis
dividitur; et ingrediente populo pedibus siccis, hostibusque
succedentibus, via dilatatur: immissoque vento, per totam noctem
Deus mare divisum, etiam in siccum vertit, et inter ambos populos
nubem, quae divideret, tenebrosam, et noctem ipsam illuminantem
columnam immisit. Nam et Pharaonis exercitus mare post Israel
intravit: sed uni refugium, alteri laqueus fuit. Quapropter et illa
nubes media Aegyptiis erat tenebrosa, ut per totam noctem
praecedentibus conjungi non valerent; Israeli vero noctem ipsam
illuminabat, ut profunda maris lucida via incederent. Orto autem
diluculo, defensus utroque periculo, hostium et pelagi, totus Dei
populus evasit ad rura deserti; cum totus, sine saltem nuntio
evadente, Pharaonis cuneus, undis ad suas metas revertentibus,
concidit in glarea profundi (Exod. XIV). In hoc tam insigni in
Dei operibus miraculo, istud de praesenti actus nostri intentione
exigitur, quomodo in siccato et recedente de littoribus mari ratio
conservatur. Sed ipsum non tam difficulter, Deo auxiliante, nos
invenire credimus, qui congelantibus undis stagnorum dorsa glacie
superstrata saepissime consideramus. Quod ergo venti et pluviarum
desinente turbine aeris inferiores partes gelu obtinente, in aquis
saepe naturaliter efficitur, illud tunc Dei jussu per glacialem ventum
subito urgente pelago factum fuisse comprobatur. Sed sicut repente
mare siccum Domino imperante redditur, ita eodem jubente liquefactum,
in fluidas undas de sicco resolvitur. De recessu vero illius
quotidiana administratione, jam ante praediximus, quia per Oceani
maris aestuaria indesinenter fieri videre solemus. Ex quo colligere
possumus, quod mare sicut naturaliter quotidie deserit littora, non
contra naturam, quamvis longe aliter dissimili modo, Deo tunc
gubernante, propria littora detexit.
|
|