|
Considerantes igitur filii Israel validissimam potestatem, quam in
sui liberatione Dominus fecit, Moyse praecinente consono carmine
canticum Domino universi pariter decantabant (Exod. XV,
1-22). Ubi enormi satis admiratione accidit dignum miraculum, ut
cuncti pariter senes cum pueris, et omnes aetates, eodem inspirati
flamine, uno quasi ex ore, nulla praemonitione edocti, easdem
concinenter litteras decantarent in unum. Sed naturae inquisitor in
hoc loco securus efficitur, ubi non consuetudine humani ingenii, sed
divino Spiritu cantorum pectora et ora inspirantur. Sed in his tamen
cantoribus nil idem Spiritus contra naturam effecisse dignoscitur, in
quibus per ora et linguas halitus et vox ad verba movetur. Et quod per
verbum et studium ipsi facere potuerant, consonum omnes carmen
decantare in uno momento Dominus illis donavit. Et qui paulo ante
profundum coram eis aperuerat, ipse postmodum in tale canticum eorum
linguas et ingenia gubernabat.
|
|