CAPUT XXII. De aquis indulcatis in Marath.

Inde per infecundae avium digressi solitudinis, trium dierum continuo fatigati labore, querulosi ardore sitis, in Marath aquas amarissimas invenerunt; quarum salsitate prohibiti, suae sitis habere solamen minime valuerunt. Sed Moysi a Domino lignum osteneitur, cujus tactu amara fluminis aqua indulcatur; ejusque dehinc dulci sapore populus sitis ardorem depotatus deposuit, quem illuc usque incessabiliter fervor fatigavit (Exod. XV, 23-25). Sed qualiter naturae investigator naturaliter esse factum approbabit, quod amarae aquae in momento ligni attactu protinus indulcantur? Cujus ergo naturae aut tantae dulcedinis lignum fuisse videtur, quo semel intincta fluminis unda amarissima, suavis et sapida fit? Etenim si favum mellis aliquis nunc in amaram undam jecerit, nonne potius favus amarus, quam unda sapida erit? Ex quo intelligitur, non tunc lignum contra naturam aquam effecisse dulcem; sed praecepto conditoris et naturae gubernatoris lympham mutavit in saporem. Nam et virga illa qua a Moyse mare Rubrum percutitur, et flumen et coelum et terra flagellantur, quando terra Aegypti diversis plagis maceratur, non hanc in se naturae virtutem habuit, cum eam Moyses vel Aaron ad haec facienda elevavit, vel ut aquam fluminis in sanguinem verteret, vel etiam sciniphes de pulvere suscitaret, vel tenebras deduceret de coelo. Si enim aliquis praeter Moysen, et non cum Dei praecepto, mare iterum ex illa virga percussisset, pro certo ejus percussioni Thetis nequaquam cederet. Et si iterum aquas fortuitu percuteret, profecto illas nunquam in sanguinem mutaret. Sic et illam arborem per quam in Marath aqua salsa indulcatur, si in amarum liquorem aliquis intingeret, et non idem Deus ut primitus imperaret, pro certo non illam salsuginem in suavem saporem commutaret. Unde pervidendum est, quod non ideo Deus haec ligna, vel etiam de fornace pulverem in his mirabilibus interesse praeceperat, ut aliquid in illis per eorum naturam vel administrationem effectum fuisse quis credat. Sed per haec futurorum mysteria praesignata esse instituit, ut quid in his nunc in Ecclesiae provectibus ista faciant, sapiens doctor figurali expositione decernat. Dum autem lignum nihil in hoc naturaliter fecisse approbavimus, restat nunc ut quomodo per naturam factum sit, exponamus. Quodcumque ergo per studium quamvis longi temporis in re aliqua invenitur, non aliunde in eamdem per industriam ex aliena natura conducitur; sed cum in naturae abdito recessu occultatur, prius hoc perplexit temporis industria, et alterius naturae adjumentum reddit. Et quod per humanum seu etiam rerum effectum longo cultu efficitur; hoc Dei voluntate, cum necesse habet, ipsa natura operatur. Aquas igitur amaras, vel etiam ipsas salsissimas in dulcem saporem verti posse, frequenter nautae comprobant, qui illas per humum optimae terrae infusas, et hoc artificio etiam indulcatas, saepe sitim temperant. Nubes quoque de marinis finibus vapores levant salsi liquoris, sed easdem dulces, quando pluunt, terrenis usibus ministrant. Quoniam salsuginis vitium quod in semetipsis aquae insitum capiunt, per infusionem terrae aut nubium deponunt. Similiter quoque et dulces aquae, cum eas homines per marinorum olerum cineres hauriunt, salsum et plusquam Oceani saporem reddunt. Hanc ergo immutationem insitam sibi naturaliter aquae habent; sed celerius per praeceptum Conditoris illam, quam per efficaciam humanae diligentiae et ipsarum rerum ministrationis exhibent. Per alterius enim rei adjumentum humana diligentia, vel ipsa cujusque rei ministratio, alicujus naturae superficiem mutat; ipse vero creaturarum conditor et gubernator, naturam occultam, quae per aliam rem manifestanda fieret, in re ipsa sola denudat. Sicut et nunc amara aqua dulcedinem quam in occulto suae naturae continuerat, per humum aut nubem ab amaritudine purgata, ostenderet; ita jussu gubernatoris potentissimi naturarum per se solam absque alterius rei juvamine exhibet.