CAPUT XXIII. De manna pluente de coelo.

Ingressi ergo solitudinem, hujus populi sexcenta ferme millia peditum pugnatorum, excepto purgamento exercitus, id est innumerabili et promiscuo vulgo quod de Aegypto conscenderat (Exod. XII, 37, 38), Deus per annos quadraginta manna, id est, coelesti pane saturavit (Id. XVI, 14, sqq.). Denique de illo pane et Psalmista postmodum commemorans dixit, Panem coeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Qui per noctem semper, excepta nocte sabbati, cum rore descendens, circa castrorum locum candorem nivis ostenderet. Erat enim, inquit Scriptura, quasi semen coriandri, et coloris bdellii, album quasi nix (Num. XI, 7). Hoc autem solis ortum sufferre non poterat, sed continuo liquefiebat; cum versa vice collectum et mola confractum, in coquendis panibus ignis ardorem sustentabat. Et si quis in mane alterius diei, residuum aliquid ex eo relinqueret, vermibus scatebat; cum tamen gomor mensura manna sanum post longa postmodum tempora plena Arca reservabat (Exod. XVI, 32). In quo et mirabili et necessario tunc signo, exceptis iis quae ad figuralem expositionem pertinent, studiosis mentibus subveniunt, quae suae explanationis illuminationem Domini adjutorio exigunt. Primum enim utrum panis sit quaeritur: et quomodo panis Angelorum vocatur: et si cibus ille nihil terrenae naturae habuisse describitur, quomodo adhuc in terra positi, et vitiis carnalibus subjecti ex eo homines sustentantur. Panis enim in Psalmistae praedicto versiculo, ut praediximus, coelestis esse scribitur, qui de nubibus pariter cum pluvia tribuatur: quae nubes, ut ante jam diximus, per Scripturas, coelorum nomine vocitantur. Panis autem Angelorum cibus ille dicitur, non quod illo Angeli, qui cibo non egent, saturarentur, sed quod per Angelorum ministerium tale officium, sicut Lex et caetera populo praebebantur, quae disposita per Angelos in manu Mediatoris tribuitur (Galat. III, 19). Qualiter ergo homines qualescumque sustentare potuisset, nisi terrenum aliquid in sua substantia haberet? Sed unde nubibus manna pluens terrenam substantiam habere monstrabitur, nisi forte aeris ipsius inferior pars terrenam aliquam naturam retinere ostendatur? Quomodo enim avium volantium corpora sufferre valuisset, si non terrenae soliditatis aliquid aer contineret? Quapropter illa substantia et nubes fultae terrae ipsius natura, etiam in nives et grandines congelascunt, qui pene duritiam lapidum contrahunt. Quid igitur hoc capacibus animis repugnat, si sicut nubes grandinis lapillos concipiunt, sic et mannae grana gignere potuerunt; praesertim cum ad terram veniens, veluti cum cognato rore, si illud sol ortus inveniret, quasi grando in terra liquescens deperiret? Atque ita fieri poterit, ut manna in terreni aeris hujus partibus genitum, terrenis hominibus praebuerit cibalem pastum. Ista etenim pars inferior aeris, terra etiam in Scriptura divina nominatur, dum in centesimo quadragesimo octavo psalmo, prophetali spiritu in Domini creatoris laudem omnes creaturae incitantur. Sic namque consummatis his quae ad superiorem ornatum coeli pertinent, cum ad partes aeris hujus inferiores venitur, taliter subinfertur: Laudate Dominum de terra, etc., usque, quae faciunt verbum ejus. Ecce nunc crassiorem nubibus et vaporibus insertum aerem, terram Propheta nominavit, et antequam ad inferioris terrae, quae postea subinferuntur, spatia perveniat. In illa ergo superiori parte terrae, ubi grando et nix gignitur, nascebatur manna, et in cibum inferioris terrae partis hominibus per Angelos administrabatur. Ex quo facile dignoscitur, non aliunde extra naturam quaesiisse, sed de terra Deus victum praeparasse. Non quod Deus quotidie illis panem illum communem etiam in deserto praestare non posset, sed ut homo pastus de nubibus, sciret quia non in solo pane vivit, sed in omni verbo quod de Dei ore procedit (Deut. VIII, 3). Sicut enim naturae imperavit, ut homo saturaretur pane, ita etiam de omni quacumque re, si ita illi jusserit, quomodo habebat et tunc de nubibus pluviam, victum habebit incolumem.